135. III. Honorius pápa Magyarország érsekeinek és püspökeinek az új keresztesháború hirdetését hagyja meg. 1227.

Honorius Episcopus etc. venerabili fratri.. ArchiepiscopoColocensi salutem etc. Benedictus Deus, qui ex hiis que mala videntur,frequenter bona dignatur dicere, et que timentur cedere at dispendium, adcompendium revocare. Cum igitur super discordia, que inter carissimum filiumnostrum F(ridericum II) Romanorum Imperatorem Illustrem semper Augustum etRegem Sicilie, et Lombardos exorta fuerat, per studium nostrum, actore pacisDeo cooperante, salubriter sit provisum, et idem Imperator ad transfretandum ininstanti Augusto magnifice, prout Imperialem decet Excellentiam, se accingat,multitudinem navium et alia, que tanto negotio congruunt, studiosissimepreparando, sicut eo nobis per solempnes nuncios et litteras insinuante letantesaudivimus, et ipsa rei evidentia, prout ab hiis, qui viderant, asseritur,clarius manifestat. Sperantes, quod Deus exurgens iudicare disposuit causamsuam, et Jerusalem sicut diebus pristinis instaurare, mandatum, quod, depredicanda cruce dudum a Sede Apostolica accepisti, duximus innovandum,fraternitatem tuam sollicitantes et hortantes attente ac per Apostolica tibiscripta mandantes, quatenus iniuncte tibi predicationis officium exerceasstudiose, magnos et parvos secundum datam tibi a Deo prudentiam sedulisexhortationibus inducendo, ut in instanti Augusto, quo generale passagium estindictum, impendant suum dicte terre sancte subsidium modis omnibus, quibuspossunt. Crucesignatos autem, ut occasione cessante in ipso passagio transeant,efficaciter moneas, et si necesse fuerit per censuram ecclesiasticam, nisi quosevidens necesitas excusaverit, sublato appellationis impedimento, compellas.Datum Laterani III. Idus Januarii (Pontificatus nostri) anno XI.

Ine. m. Archiepiscopo Strigoniensi, Episcopo Geuriensi et Episcopo Hildesemensi(?) etc. etc.

(III.Honorius pápa Regestáiból Theiner id. m. I. köt. 70. l.)