134. III. Honorius pápa II. Endre királyt, s Magyarország főpapjait és főurait új keresztesháborúba szólítja fel. 1227.

Honorius Episcopus etc. venerabilibus fratribus Archiepiscopiset Episcopis, ac dilectis filiis nobilibus viris Comitibus et Baronibus perUngariam constitutis, salutem etc. Pridem vobis significasse recollimus, quodcarissimo in Christo filio nostro F(riderico II.) Illustri Romanorum Imperatoresemper Augusto et Rege Sicilic, se, sicut nobis per suas litteras et nunciosintimaverat, magnifice preparante ad terram, in qua Deus noster et DominusJesus Christus generis humani salutem misericorditer operari dignatus est, deinfidelium manibus liberandum, nos dilectum filium Magistrum Domus Sancte MarieTheutonicorum pro ipsius terre procurando succursu ad partes Theutoniefestinantem duxeramus aliquanto tempore retinendum, eo quod eius industria tumpro aliis magnis arduisque negotiis, tum specialiter ad sedandam quandamdiscordiam inter ipsum Imperatorem et Lombardos exortam nobis erat plurimumoportuna. Cum igitur super ipsa discordia per studium nostrum, actore pacis Deocooperante, salubriter sit provisum, et ipse Imperator transfretandum illuc ininstanti Augusto magnifice prout Imperialem decet Excellentiam, se accingat,multitudinem navium et alia, que tanto negotio congruunt, studiosissimepreparando, sicut eo nobis per solempnes nuncios et Iltteras intimante letantesaudivimus, et ipsa rei evidencia, prout ab hiis, qui viderunt, asseritur,clarius manifestat. Sperantes itaque, quod Deus exurgens iudicare disposuitcausam suam et Jerusalem, sicut diebus pristinis instaurare, universitatemvestram rogamus, monemus et obsecramus in Domino Jesu Christo, ac perApostolica vobis scripta mandamus, et in remissionem iniungimus peccatorum,quatinus zelo fidei ac devocionis accensi pro Jesu Christi redemptoris nostriamore pariter et timore, nec non pro honore Imperialis Celsitudinis et Imperiiita vos ad ipsius terre sancte subsidium preparetis, quod illi, qui iam crucis 225susceperuntsignaculum, et alii, quibus id Divina gracia inspirabit, in instanti Augusto,quo generale passagium est indictum, una cum ipso Imperatore, Deo duce, valeanttransfretare ad laudem, honorem et gloriam nominis Christiani et suarumremedium animarum. Dictum autem Magistrum, qui huic negotio totaliter seimpendit, et tandem ad vos propter hoc, omissis aliis negotiis et impedimentisexuperatis, accedit, universitati vestre studioissime commendamus, cuiusprudentiam et circa ipsum negotium terre sancte sollicitudinem vobis exponereseu commendare superfluum reputavimus, cum laudabilia facta eius ipsum habundenotificent et commendent. Datum Laterani III. Idus Januarii. Anno XI.

In e. m. A. Illustri Regi Ungarie usque instaurare, te qui abolim suscepto crucis signaculo illi militare novisti, qui pro te in crucispatibulo militavit, rogamus, monemus et hormatur attente, ac per aspersionemsanguinis Jesu Christi nichilominus exhortantes, quatinus taliter preparare testudeas, quod in instanti Augusto, quo generale passagium est iudictum, valeas,Deo duce, feliciter transfretare, recepturus ex hoc gratiam in presenti etgloriam in futuro. Dictum autem Magistrum etc. usque in finem, verbiscompetenter mutatis.

(III.Honorius pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 71. l.).