131. Miklós nádor a pannonhalmi szent-mártoni apátnak több szolgát itél meg. 1226.

Nicolaus Dei gracia Palatinus et Comes de Suprun presentibuset posteris salute in eo, qui est salus omnium. Ad noticiam omnium uolumusperuenire, quod cum V(rias) Abbas de Monte Sancti Martini constitutus coramnobis quosdam homines, quorum nomina sunt hec: Nicolaus, Custa, Batha, Repe etDaniel filium eiusdem, asserens eos fuisse Ecclesie, sed contumaciter se a iugoseruitutis retraxisse, et affugisse; illi vero ab antiquo se liberos fuisseproclamauerunt, et priuilegium Regis Bele super libertate sua se eciam haberesunt professi. Cumque illud priuilegium in statuto termino coram ArchiepiscopoStrigoniensi et aliis multis nobis presentassent, et diligenter ipsum una cumArchiepiscopo et omnibus aliis ydoneis et discretis ecclesiasticis personisinspexissemus, compertum omnino esse falsum. Quos cum attentius et solliciteinquisissemus, confessi sunt uiua voce a quodam sacerdote nomine Bulchu,capellano videlicet Pothonis Comitis illud priuilegium sibi de nouo essedonatum. Vnde nos in hac causa ipsos censuimus ordine iudiciario esseconuictos, et eos in pristinam seruitutam esse redactos prelibate EcclesieSancti Martini contulimus iure perpetuo possidendos. Et ne ipsi uel aliquis proipsis aliquo umquam tempore agere, uel litem coram nobis decisam presumatretractare, presentes litteras concessimus sigilli nostri auctoritateconfirmatas. Anno Domini M°CC°XX°VI°.

(II. Endre1229-ki megerősítő okmányából, mely őriztetik a szent-mártoni főapátságlevéltárában.)