130. Miklós nádor Fen helység birtokáról ismét itél. 1226.

NicolausDei gracia Palatinus et Comes de Suprun omnibus presens scriptum inspectuissalutem in saluatore omnium. Vniuersis notum fieri uolumus, quod cum V(rias)Abbas de Monte Sancti Martini et eius Capitulum in una parte, vduornici Regiset populi Regine castrenesque Wesprimienses ab altera constitui, coram nobissuper diuisione terre que dicitur Fenu placitassent, et nos ordine iudiciarieprocedentes iustam porcionem, que Ecclesiam Beati Martini videbatur contingere,Abbati et Capitulo certis metis distinctam testimonio litterarum nostrarumpacifice possidendam contulimus; tandem post cursum plurimi temporis iidemvduornici Regii, cum iterato fungeremur Palatinatu, contra sentenciam a nobisprolatam erumpentes, et metas a pristaldo nostro et Regis erectas destruentes,dictum Abbatem super eadem terra iustificata coram nobis denuo impecierunt.Cumque manifestam calumpniam ipsorum uidissemus, dampnauimus eosdem, sicutdecet, seruos tonsis videlicet dimidiis capitibus eorum crudeliter tractantes,et illam terram per prestaldum nostrum Budmerium iterato metis assignatamAbbati contulimus. Vt autem huiusmodi rei series coram nobis pertractataperpetuam optineat stabilitatem, et nec ipsi vduornici, nec quisquam aliusaliquid super hoc de cetero audeat attemptare, presentes litteras nostrastestimoniales secundo concessimus sigillo nostri munimine roboratas. AnnoDomini M°CC°XX°VI.

(II. Endrekirály 1229-ki megerősítő okmányából, mely találtatik a szentmártoni főapátságlevéltárában.)