125. A velenczei kormánynak Arbe dalmatiai sziget ügyeire vonatkozó rendelete. 1225.

Ordinatum fuit per dominum Ducem et eius Consilium minus,tempore preterito, concurrentibus annis Domini MCCXXIIII. Indictione XII. menseAugustu, quod Arbenses solvant scilicet pro questione Golli et Artepro illis duobus annis, qui elapsi erant extunc usque ad mensem Augustumvenientem, libras CCC, et a mense supra fato primo Augusto usque annos VI ipseinsule Golli et Arte, inter dominum Comitem M. et Arbensem et Arbenses communesremaneant secundum datum eis factum a domino Duce et eius Consilio Statueruntquidem tunc dominus Dux et Consilium eius, et districte eis per sacramentumpreceperunt, ut illas libras trecentas domino Duci et eius Consilio inVenetias. Nunc autem concurrentibus annis MCCXXV. Indictione XIII. dominus Duxet eius Consilium p. fuerunt confessi, quod dicti Arbenses illas libras CCCsolverant Communi Venetiarum eodem anno p. Indictione XIIII.

(A “liberPlegiorum” czímű velenczei statuskönyv 43.lev., 354. szám után, dr. Safarik János a Glasznik czímű szerb folyóiratban, XI. kötet. Belgrád 1859.319. l.)