121. Trau városban hagyatéri per a pápátol a kiküldött birák előtt 1224.

Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit M. Sancti Stephaniet D. Sancti Petri Abbates, nec non I. Canonicus Traguriensis eternam in Dominosalutem. Suscepta delegationis autoritate a Summo Pontifice in cuiusdam terrecaussa, que inter Canonicos Sancti Dominii et Conventum Monasterii SanctiBenedicti uertebatur, datis partibus legitimis iudiciis allegationes et excaptionesutrimque propositas audire curavimus diligenter. Proponebatur siquidem ex parteCanonicorum, quod quedam domina nomine Stria olim Gaudij Kalende relicta, cummorti proxima videretur, legavit quandam suam terram prenominatis Canonicis,uidelicet siue uiueret siue moreretur, et hoc sue donationis testamentumpublico instrumento firmauit; et ostendebant Canonici huius cartulaminstrumenti. E contra vero Moniales respondebant, hanc terram prius legatam esse suoMonasterio a uiro ipsius Strie, et quarundam feminarum testimonio probareconabantur; demum vero cum iterum Stria ad exitum propinquasset, ab Abbatissamonachalem habitum postulabat; Abbatissa vero minime concedebat, nisi de suisbonis conferret Monasterio, vel saltem terram ipsam quam a uiro suo olimcollatam monasterio asserebant, et sic Striam earum pertitioni concensissedicebant, et super hoc presbyterum Sabbe Calixti et Petrum Russum testesintroducebant. Nos vero auctoritate, qua fungebamur, taliter in sententiamprocessimus, videlicet: Mulieres secundum antiquam ciuitatis consuetudinem inconficiendis testamentis ad testimonium admitti non posse, maxime in ciuitatefactis, ubi clerici vel fideles layci possent uocari; alios vero testes nonposse sufficere ad insturmentum Canonicorum irritandum, presertim cum eorumalterum, scilicet Petrum Russum nobis per ciuitatis Iudices constitisset,publice furti nota infamatum. Vnde autoritate nobis commissa ipsam terraCanonicis adiudicauimus perpetuo possidendam, precipientes eis, ut instrumentumsuum iureiurando firmarent, si a parte altera peteretur. Pars vero aduersa siiniuste grauari proclamans, Sedem Apostolicam appellauit, cui ad primum festumAssumptionis Sancte Marie terminum prefiximus est hoc in claustro SanctiStephani VII. Kal. Junii anno Domini MCCXXIIII in presentia horum testium:Apollenaris Cacanfolli, Mathei Maurute, et quam plurium Clericorum et ejusdemMonasterij monachorum. Ad maioris autem roboris firmitatem hanc paginamsigillorum nostrorum munimine fecimus roborari.

(Gondos másolatataláltatik a bécsi cs. titkos levéltárban.)