115. III. Honorius pápa meghagyja az esztergomi érseknek, hogy a pannonhalmiszent-mártoni apátság számára bizonyos ügyekben az igazság szolgáltatásátszorgalmazza. 1224.

Honorius Episcopus etc. Venerabili fratri... ArchiepiscopoStrigoniensi salutem etc. Dilecti filii... Abbas et Conventus Sancti Martini inPannonia nobis insinuare curarunt, quod cum super questionibus, quas superEcclesiis, decimis et rebus aliis habent adversus venerabilem fratrem nostrum...Abrigiensem (így, talánZagrabiensem) Episcopum et Capitulum, nec non adversus Albensemet Vesprimiensem Prepositos et Capitula eorundem, et quosdam alios a felicismemorie I... papa predecessore nostro, ad diuersos iudices ab eis tibi propriisnominibus exprimendos, commissionis litteras impetrarint, et nos super hiispluries eis direxerimus scripta nostra: ipsorum tamen iudicum negligentia, etadversariorum versutia faciente, nondum suam potuerunt iusticiam optinere; quarehumiliter petierunt, ut questiones huiusmodi ad nostrum revocaremus examen.Volentes igitur pacere ipsarum partium laboribus et expensis, fraternitati tueper Apostolica scripta mandamus, quatinus iniungas iudicibus, quibus sunt ipsecause commisse, ut infra festum Assumptionis Beate Marie proximo venturumprocedant finaliter in causis eisdem iuxta traditas sibi formas. Quod si pernegligentiam eorundem, vel per adversariorum malitiam non fuerit adimpletum,iniungas partibus, ut in proximo festo Omnium Sanctorum, quod eis terminumperemptorium assignamus, per procuratores sufficientes compareant coram nobissuper iam dictis questionibus processure: nobis, quod inde feceris,rescripturus. Datum Laterani III. nonas Februarii. Pontificatus nostri anno octavo.

(III.Honorius pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 43. l.)