109. A pannonhalmi szent-mártoni apátság Nyulas helység birtokában biróilag erősíttetikmeg. 1222.

In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. B. Deigracia Prepositus et Capitulum Ecclesie Geurinensis uniuersis presentem paginaminspecturis salutem in eo, qui saluat in se sperantes. Quoniam omnis humanaaccio labente temporis circulo effugit et adnichilatur, sagacitis uirorumprudentum solet eas per litteras eternare. Noscant igitur tam presentes quamposteri, quod Jacinctus prestaldus Regis, filius Cornolt de uilla Dagu ad nosueniens nobis uia uoce asserendo demonstravit, quod cum ante Curialem ComitemSalomonem lis esset orta inter Abbatem Sancti Martini ex una parte etiobagiones Musuniensis castri ex altera pro terra uille Nulos et eiushominibus, Abbate proponente, quod dominus Rex terram illam cum hominibus,Ecclesie sue in reconpensacionem predij, quod Knesa uocatur, dedisset;predictis autem iobagionibus contradicentibus, quod nec homines illos, necterram eorum Rex conferre potuisset, cum filij iobagionum Sancti Stephani Regissint; Comes supradictus iobagiones Musunienses ad sacramentum posuit, ut septemex eis in festo Sancti Nicolai in Ecclesia nostra pro libertate predictorumhominum sacrementum prestarent, in quo videlicet termino cum monachus Abbatis,et Curialis Comes suus, simul cum prestaldo predicto ad recipiendum sacramentumin nostra presencia se presentassent, duo tantum ex iobagionibus Musuniensibusaffuerunt, qui minime sacramentum eis prebuerunt, dicentes tam ex parte suaquam ex parte sociorum suorum, malo zelo contra Abbatem pro supra memoratishominibus fecisse questionem. Et sic eo ordine predicta terra cum populoEcclesie Sancti Martini perpetuo remansit possidenda. Nomina vero hominum depredicta uilla scilicet Nulos hec sunt: Cege, Vilmod, Cekeü, Prugoy cum fratresuo, Ceke, Forcos cum fratre suo, Petrus cum fratre suo, Buus cum fratre suo,Mech cum fratre suo, Cumur cum fratre suo, Och, 190Ereu. Vt autem inposterum memoriterteneri possit, litteras super hoc sigilli nostri inpressione munitas darifecimus. Anno ab Incarnacione Domini MCCXXII.

(Eredetie aszent-mártoni főapátság levéltárában.)