106. III. Honorius pápa N-t soproni ispánt, ki a keresztjelet fűzte ruhájára, azapostoli szék különös pártfogása alá veszi. 1222.

Honorius Episcopus etc. dilecto filio nobili viro N. Comiti deSopron Geuriensis Diocesis salutem etc. Cum a nobis petitur etc. Cum igiturzelo fidei et devotionis accensus affixo tuis humetis signo crucis proposuerisin terre Sancte subsidium proficisci; nos tuis iustis precibus inclinatipersonam, terram, familiam et omnia bona tua, que impresentiarum rationabiliterpossides, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus statuentes, ut eaomnia, postquam iter arripueris trasmarinum, integra maneant et quieta, donecde tuo reditu vel obitu certissime cognoscatur. Nulli ergo etc. nostre protectioniset constitutionis infringere. Siquis autem etc. Datum Laterani XIV. Kal.Januarii (Pontificatus nostri) anno septimo.

Scriptum est pro eodem… Archiepiscopo Colocensi et… EpiscopoCenadiensi. Cum dilectum filium nobilem virum N. Comitem de Sopron, qui zelofidei et devotionis accensus assumpto crucis signaculo proposuit in terreSancte subsidium proficisci, cum terra, familia et omnibus bonis, queimpresentiarum rationabiliter possidet, sub protectione susceperimus ApostoliceSedis et nostra, statuentes, ut ea omnia, postquam iter arripuerittransmarinum, integra maneant et quieta, donec de ipsius reditu vel obitucertissime cognoscatur; fraternitati vestre per Apostolica scripta mandamus,quatenus ipsum super hiis non permittas ab aliquibus molestari, molestatoreseius indebitos per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo.Datum ut supra.

(III.Honorius pápa Regestáiból Theiner id. m. 36. l.)