091. Miklós nádor megerősíti biróilag a pannonhalmi szent-mártoni apátságnak Sownhelységben lévő birtokát. 1220.

Nicolaus Dei gratia Palatinus et Comes de Suprun uniuersis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in eo, qui est salus omnium. Noticie omnium volumus clarescere, quod cum Abbas Ecclesie Beati Martini repeteret coram nobis a Dominico, Buda et Stephano terram sufficientem cultui viginti aratorum ex donacione Catlu illi memorate Ecclesie collatam esse asserendo; et cum in hunc modum inter eos lis diu agitaretur, tandem ex beneplacito eorum, et ad consensum plurimorum convencionem in hunc modum inter se fecerunt; scilicet prenotati viri D. B. et S. consesserunt Ecclesie prelibate terram arabilem ad decem aratra, et terram nemorosam ad duo aratra in Sown (Sucro), videlicet postposita omni contradictione iuridicionaliter perpetuo possidendam mediante pristaldo inter eos Poznano de genere Zah (Zak). Vt autem hec convencio taliter coram nobis terminata salva semper et inconcussa permaneat in posterum, presenti pagine eam commendauimus, et munimine duplicis sigilli nostre fecimus confirmari. Anno Dominice Incarnacionis M°. CC°. XX°.

(Eredetie a sz. mártoni főapátság levéltárában. A nádornak ezen birói intézkedését megerősítette II. Endre király 1229.)

167