090. III. Honorius pápa bizonyos ügyben a csanádi püspök kártalanitásárólgondoskodik. 1220.

Honorius Episcopus etc. dilectis filiis... Abbati et... Priori Egriensi et... Preposito Orodiensi Cenadiensis Diocesis salutem etc. Ex insinuatione venerabilis fratris... Cenadiensis Episcopi nobis innotuit, quod cum ipse in reditu peregrinationis sue a translatione corporis Beati Thome martyris Cantuariensis per Papiensem transierit civitatem, G. et J. fratres, ac eorum socii cives Papienses ipsum equis, pecunia et rebus aliis, quia venerabilis frater nostres... Waradiensis Episcopus quandam mutuo ab eis receperit summam pecunie, sicut apparebat in publico exinde instrumento confecto, nec de ipsa, ut ipsi dicebant, satisfecerat, spoliarunt. Unde pro eodem Cenadiensi Episcopo nobis fuit humiliter supplicatum, ut dignaremur, quod indempnis conservari debeat, providere. Cum autem illius res in huiusmodi casu in predicti Episcopi Waradiensis solutionem cesserint debitorum, eidem nostris dedimus litteris in mandatis, ut prefato Episcopo Cenadiensi satisfactionem de rebus suis sic ablatis exhibeat competentem, ut per ipsum conservetur indempnis, qui pro ipso rerum suarum sustinuit detrimentum. Quocirca discretioni vestre per Apostolica scripta mandamus, quatenus si dictus Episcopus, quod mandamus neglexerit adimplere, vos super hoc, quod iustum fuerit, sublato appellationis impedimento, statuere minime postponatis, facientes quod statueritis auctoritate nostra firmiter observari. Testes etc. Quod si non omnes etc. Datum Laterani XVIII. Kal. Januarii Pontificatus nostri anno quinto.

(III. Honorius pápa Regestáiból Theiner id. m. I. köt. 26. l.)