080. III. Honorius pápa a szentmártoni apátság jogait oltalmazza. 1218.

Honorius Episcopus serus seruorum dei venerabili fratri...Episcopo Vesprimiensi salutem et Apost. benedictionem. Cum Monasteria et alialoca religiosa ex officio tuo debeas fauorabiliter confouere, non sine causemiramur, quod sicut dilecti filii Prior et Conuentus Sancti Martini de Pannoniatransmissa nobis conquestione monstrarunt, tu postquam Abbas eorum iterarripuit ad subsidium terre Sancte, ipsos et Ecclesias eorum in tua Parrochiapossitas indebitis exactionibus aggrauas et molestas, ac alios ipsos indebitepersequeris, cum olim tibi fuisset iniunctum, ut parrochianos suos de ComitatuSimigiensi compelleres ad decimas sibi soluendas, tu id efficere noluisti,licet ipsi super hoc te requisierint humiliter et deuote. Vt igitur salubriterconscientie tue consulas et honori, fraternitatem tuam monemus attente, perApostolica scripta firmiter precipiendo mandantes, quatinus ab eorum etEcclesiarum suarum grauaminibus omnino desistens, parrochianos illos, utdecimas debitas ipsis exoluant iuxta quod tibi a Sede Apostolica est iniunctumcompellere 155nonomittas. Alioquin dilectis filiis... de Waradino.. de Sacsard et.. de CicadorAbbatibus Quinquecclesiensis dioecesis nostris damus litteris in mandatis, utpartibus conuocatis audiant causam et apellatione remota debito fine decidant,facientes quod decreuerint per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari.Datum Laterani Kal. Februarii. Pontificatus nostri anno Secundo.

(Eredetie aszentmártoni főapátság levéltárában.)