077. III. Honorius pápa a keresztyéneket buzdítja, hogy II. Endre magyar királytkeresztes hadjáratában segítsék. 1217.

Honorius Episcopus... venerabilibus fratribus RemensiArchiepiscopo (Alberico) et universis Episcopis ac omnibus EcclesiarumPraelatis tam exemptis quam aliis per Remensem provinciam constiutis salutemetc. Adversus hostes visibiles invisibilibus armis i. e. oracionbius dimicareveteribus exemplis instruimur, que nostris quoque temporibus (est) innovata,quando exercituum Deus infidelium multitudinem bello in Hispania tradidit inmanus paucorum fidelium et gloriam. Ecce autem tempus, quo universi, fideles adhec debent arma concurrere! Ecce tempus, quo cinere debent aspergere caputsuum! Ecce tempus, quo debent in coelum lacrymarum et oracionum vocibus etclamare, ut ille, qui non 148in multitudine dimicat, innovatis signis et mirabilibusimmutatis secundum omnipotenciam suam multitudinem in paucitate dimicet!Carissimi enim filii nostri Hungarie Rex et Austrie ac Maragnanie Duces, viriutique dignitatis honore conspicui, sed non minus fidei devocione preclari, cumnonnullis baronibus, comitibus et alio comitatu suo, Dei munere ventis usifelicibus, litora Hierosolymitane provincie feliciter attigerunt. Quiattendentes, quod non est differencia in conspectu Dei coeli liberare in multisaut paucis, quia non in exercitus multitudine, sed de coelo victoriaministratur, terram Babylonis in multitudine quidem pauca, strenue de supernoconfisi auxilio ingressi (sunt). Quis fidelis hoc audito lacrymis etorationibus indulgere non debeat, ac dominum cordis et oris vocibus exclamare,cum pars corporis nostri, quod est Ecclesia, corporis cuius est Christus caput,corpus cuius singuli sumus membra, forsan hac ipsa hora gloriosa pro fideChristi certamina ineat, suisque diffidens viribus, ac de sola virtutis (Divine)miseracione confidens, ad eam facilius impetrandam nostrarum suffragiaorationum exposcat? Sane nos, cum ad nostram pervenerit noticiam illos perterram predictam intrasse, animam nostram effudimus coram Deo, illum per ipsumin lacrymarum effluentia deprecantes. Et quia de meritorum qualitatediffidebamus, tam clerum quam populum urbis convocavimus in basilicaSalvatoris, atque inde ad venerandum gloriose matris ejus Ecclesiam, prelatiscapitibus Beatorum Petri et Pauli pedibus nudis processionaliter ivimus, utprefatis Jesu Christt assensu, ad quod nostra non sufficere merita sciebamus.Verum quia per eos tocius populi Christiani negotium geritur, quare dignum est,ut ad exorandum pro eis Christianus quilibet in oratione prosterneturhumiliter, propter hoc processiones in oratione prosternetur humiliter, propterhoc processiones in singulis civitatibus et aliis locis, in quibus estfrequentia populorum, prima sexta feria cuiuslibet mensis providimus faciendas:sperantes quod ille, qui dictatam in Ninivitis sententiam eorum humiliationeconspecta, misericorditer revocavit quique uno Moyse orante pro populoAmalechitas convertit in fugam, et solem Josue precibus stare fecit; quidenique suos ad se de quacunque tribulatione clamantes se auditurum 149ineffabili pietatepromittit, devote pulsatus tot fidelium suorum clamoribus, nequaquam sustinebitsue viscera pietatis, sed propter semet ipsum inelinabit ad preces servorumsuorum propitius aures suas, et effundet iram suam in gentes, que non noverunteum, et in Regna, que non invocant nomen eius, ad laudem et gloriam suamconfringet cornua peccatorum. Ideoque per Apostolica scripta claritati vestreprecipiendo mandamus, quatenus hoc cum devocione debita fieri faciatis, itaquod quilibet vestrum, nisi iusto impedimento excusetur, intersit suis indutusinsignibus et pedibus nudis, quatenus exemplo vestro ad idem provocetur devociosubditorum; religiosi autem in locis solitariis commorantes, hoc in claustrissuis eo devocius exequantur, quo magis a mundanis tumultibus sunt immunes.Subditos autem vestros tam mares, quam mulieres sollicit moneatis, ut ad hecfacienda, non in veste tamem preciosa seu alio inani cultu conveniant; sed ineo, (per) quem se ipsos ad devocionem mutuo provocent, ac humilitationeminternam exterioris habitus humilitate demonstrent, memores quod Ninivite, dequibus iam sermo precessit, in humiliacione sua se saccis a maximo usque adminimum induerunt, adeo ut ipse Rex, abiecta Regali purpura se saceo induerit,et aspergeret cinere caput suum, propter quod as eum qui humilia respicit,meruit misericordiam invenire. Ad hec crucesignatos omnes ad celerem succursumillorum sedulis exhortationibus animetis et faciatis ad hoc idoneos per aliosanimari; ita quod instante passagio Deo duce transeant universi; hiis vestrum,qui muniti sunt crucis signaculo, cum illis pariter profecturis in nomineDomini Jesu Christi. Ut autem de statu terre Sancte vos certiores reddamus etad providendum, que sunt necessaria, cautiores; litterarum tenorem, quas nupera Magistro Militie Templi recepimus, presentibus, de verbo ad verbus duximusinserendum. Qui talis est:

(KövetkezikCarnatoi Vilmosnak levele III. Honorius pápához, mely olvasható Fejérnél Cod.Dipl. III. köt. 1. r. 230. l.).

Omnes igitur crucesignati et crucesignandi sollicitemoneantur, ut quam maiorem poterunt secum ducere copiam victualium et equorum.Datum Laterani VIII. Kal. Decembris Pontifieatus nostri anno secundo.

150(Ezen érdekes pápai levélnekkivonatát közölte Fejér, Cod. Dipl. III. köt. 1. r. 232. 1. Annak egész szövegetalálható Bouquetnél III. Honorius levelei közt, SS. rr. Gall. XIX. köt. Páris1833. 639 1. Czech).