076. III. Honorius pápa a Jánosrendű vitézek Magyarországban elidegenített javainakvisszaszerzése iránt intézkedik. 1217.

Honorius Episcopus servus servorum Dei venerabili fratriEpiscopo Quinqueecclesiensi salutem et Apostolicam benedictionem. Ad audientiamnostram pervenit, quod tam dilecti filii - - Prior et fratres Hospitalis SanctiJoannis Hierosolymitani in Hungaria, quam praedecessores eorum decimas, terras,domos, vineas, possessiones, prata, pascua, nemora, molendina, jura,jurisdictionnes et quaedam alia bona ad Hospitale ipsum spectantia, datus superhoc litteris, interpositis iuramentes fatis renunciantibus et penes adiectis, 147in gravemipsius Hospitalis laesionem nonnullis clericis et laicis aliquibus eorum advitam vel sub censu annuo conserrunt; quorum aliqui dicuntur super hisconfirmationis litteras in forma communi a Sede Catholica impetrasse. Quia veronostra interest super hoc de opportuno remedio providere, fraternitati tuae perApostolica scripta mandamus, quatenus ea, quae de bonis ipsius Hospitalis perconcessiones huiusmodi alienata inveneris illicite vel distracta, nonobstantibus litteris, penis, juramentis et confirmationibus supradictis ad iuset proprietatem eiusdem Hospitalis studeas legitime revocare, contradictoresper censuram ecclesiasticam apellatione postposita compescendo. Testes autemqui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censurasimili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. DatumRomae Romae apud Sanctam Sabinam III. nonas Novembris Pontificatus nostri annosecundo.

(Hevenesikézirati gyűjteményéből. XIII. köt. 96. l.)