073. III. Honorius pápa C. újonan választott székesfehérvári prépostot megerősíti. 1217.

Honorius Episcopus etc. dilecto filio C. Albensi Prepositosalutem etc. Electio per dilectos filios Capitulum Albensis Ecclesie, karissimiin Christo filii nostri A(ndree) Illustris Regis Ungarie, tamquam patroni,accedente assensu, de tua celebrata persona nobis per ipsius Capituli eteiusdem Regis litteras et nuncium speciales extitit presentata; supplicato, uteandem per confirmationis gratiam admittere dignaremur. Nos autem eorum iustispostulationibus grato concurrentes assensu, electionem ipsam, sicut estcanonice celebrata, auctoritate Apostolica confirmamus. Nulli ergo etc. Si quisautem etc. Datum Ferentini... Anno secundo.

(III.Honorius pápa Regestáiból, Theiner id. m. 7. l.)