069. A győri püspök mint kiküldött bíró és segédbírái a pannonhalmi szentmártoni ésa somogyvári szentegyedi apátságok közt a somogymegyei tizedek ügyében ítélnek.1215.

Notum sit omnibus has litteras inspecturis, quod nosGeuriensis Episcopus, et Waradiensis et de Beel Abbates iudices fuerimus adomino Papa delegati in causa, que uertebatur inter Abbatem Sancti Martini exuna parte, et Abbatem et monachos Simighienses ex altera super decimisprediorum, orreorum et cellariorum et populorum suorum et parrochianorumCapelle Sancti Petri et aliarum rerum, que ad Simigiense monasteriumperinebant. Has decimas Abbas Sancti Martini predictus tamquam debitas suomonasterio vendicabat, cumque super his coram nobis aliquamdiu fuissetprocessum, tamen recognescentes monachi, quod predicte decime ad ius etproprietatem monasterii Sancti Martini pertinerent, iurauerunt in presencianostra, se de cetero predictas decimas intere soluturos. Id ipsum Abbas, quipostmodum succepit, Erneus nomine recognouit, et promisit et testimonialeslitteras suas et Conuentus consesserunt Abbati predicto. Nos autem predictamrecognicionem ratam et firmam habentes, has litteras testimoniales nostris sigillismunitas 139asperpetuam rei memoriam et firmitatem fieri fecimus, ut censeantur puplica (így) monumenta.Actum est hoc Anno Dominice Incarnacionis M°. CC°. XV°.

(Eredetietaláltatik a szentmártoni főapátság levéltárában.)