066. Gertrud királyné és segédbírái ítélete Urias sz. mártoni apát Pozson várajobágyai és a pozsoni polgárok közt. 1214.

Quoniam cuncta senescunt et omnia transeunt, expedit que hicaguntur scripti memorie commendari. Notum sit igitur uniuersis Christifidelibus quam presentibus tam futuris, quod causam, que uertitur super terrade Sala duarum uillarum, Stara scilicet et minoris Oduory et destruccioneearundem inter Abbatem Sancti Martini nomine V(riam) ex una parte et iobagioneset ciuiles Posonienses, maxime quendam nomine Khucar ex altera, dominusA(ndreas) Rex Vngarie Excellentissimus diffinitue calculo sentenciepersonaliter uellet dirimere. Impeditus demum neccessariis Regni sui causis,puta profecturus ualida manu in exercitum contra gubatos, nobilissimeG(ertrudi) Regine Vngarie et nobis scilicet uenerabili B(ertoldo) CelocensiArchiepiscopo et uniuersis Principibus communiter pleno iure secundum iusticietramitem dimisit diffiniendam. Nos uero uiam Regiam pre oculis habentes, utueritas sepius exsagitata magis splendescat in lucem, duos scilicet magistrumM. canonicum Baciensem fidelem nobis in pluribus, et B. capellanum C. PrepositiBudensis, 133uirosdiscretor et prouidos a conterminalibus uicinis circumiacentibus ad inquirendamomnimodam rei ueritatem ad Posoniensem simul et Nitriensem partes a nostrolatere misimus diligentes inquisitores; qui uniuersis ibi existentibus interrogatiset omnibus fideliter in scriptis redactis ad nos redeuntes, et fidem nobis dediuersis sufficienter facientes, per diffinitium sentenciam ordine iurisobseruato totali cause finem uolumus imponere. Sed sepe dicti Abbas scilicet etyobagiones Posonienses, maxime Khucar cum ciuilibus laboribus et exemplisparcentes per nimiam peticionum instanciam circa nostre discrecionis personasdesudantes, et nostro consensu pro bono pacis D(esiderium) uenerabilemEpiscopum Cenadiensem, Poth quondam Palatinum, Alexandrum Comitem Symygiensemarbitros elegerint, promittentes firmiter sub pena LX marcarum, se ratumhabituros omnia, que essent arbitri, contradictores uero sentencie eorum penamLX marmarcarum incursuros. Qui allegacionibus utriusque partis hinc inde diligenterauditis, et probacionibus sepe dicti Abbatis in medium deductis, usisinspectisque priuilegiis Ecclesie Beati Martini ueris et autenticis,iobagionibus repertis iusticia Abbati suffragante sic sunt arbitrati: Quodiobagiones et ciuiles Posoniensen, maxime Khucar totam terram duarum uillarum,scilicet Stara et Vduory Abbati in pace dimitterent possidendam; inrecumpensacionem uero tocius dampni duarum uillarum sepedictarum penitusdestructarum XXXV marcas persoluerent; Abbas uero, cum persona et causa sintecclesiastice, ne secundum quorumdam opinionem nimis uideretur lucrum appetere,pro bono pacis de totali terra duarum uillarum, scilicet Stara et Vduory,particulam quandam scilicet ad duo aratra tantummodo terram sepedictisiobagionibus et ciuilibus Posoniensibus una cum Khucar assignaret. His omnibusiudiciali auctoritate expeditis, et partibus sine alique contradiccioneacquiescentibus Abbatem V(riam) Sancti Martini per fidelem nostrum magistrum M.uirum discretum nobilem et honestum ex geneologia Geuriensi ortum in corporalemmisimus possessionem; totam terram illam Sala per totum circuiri et certismetis gradatim undique grauibus et bonis de uicinia presentibus metari firmiterprecipientes eidem. Ibi autem particula terre sepedictarum 134duarum uillarum,scilicet ad duo aratra tantummodo terra assignata, recognoscentes se supradictiiobagiones cum Khucar, et ciuiles Posonienses, ac utilius sibi reputantesdictam particulam terre, scilicet ad duo aratra tantum terram ad estimacionembonorum uirorum ibidem existencium, scilicet ualentem V marcas, reddideruntAbbati; Abbas uero condescendes eisdem, ex gracia dictis iobagionibusPosoniensibus cum Khucar et ciuilibus de certa summa XXXV marcarum sibi debitapro particula dicte terra, scilicet terra ad duo aratra, tantum decem marcasremisit; et sic tota illa terra de Sala adiudicata est Ecclesie Sancti Martinimetis undique certis et nouis conclusa. Cuius terre metarum ordo circumquaqueist est. Prima meta iucipit a septemtrionali parte iuxta ripam fluuii nomineHoltwag et progreditur ad australem partem, cui commetanea est terra ciuiliumde uilla Incu vltra fluuium prenominatum. Secunda meta iuxta arbores, queuocantur ulmi; et (h)ac parte eidem uicina est terra ciuilium de Nitra ininsula. Inde uero proceditur per metas in agris usque ad nemus quod uulgodicitur Beleh, iuxta quod in collicolis habet metas magnas. Inde per mediumeiusdem iusule tendit ad ulmum, sub qua sunt mete; inde per metas usque adnemus, quod uocatur Jelech, iuxta quod habet metas et non extra idem nemus, adarbores ulminas pluribus metis, sub quibus eciam sunt mete. Inde ad uiam queducit ad uillam Vduorc, et ibi sunt mete; inde trasiit in fine predicti nemorisper metas ad metam magnam, que est in arundineto, et ibi sunt mete; inde iterumad predictam uiam iuxta quam sunt mete per quam pluribus metis proceditur usquead berugscug, et ibi sunt mete. Inde extra illud berugscug in agris uaditpluribus metis usque ad metas que sunt iuxta ripam predicti fluuii Holutuuag,in quarum una est auellana, ultra quam ripam habetur fossatur uersus occidentemplagam, per quam transit aqua ad paludes predicte Ecclesie; que fossaturahabetur pro metis. Et ibi incipit esse commetanea cum terra nobilium, que uillanocatur Berhen in alia insula, que est inter predictum fluuium Holutwag, etPinna in qua uadit ad ... in medio eius habet metam. Inde extra lacum Selmich;inde transit prenominatum fluuium Pinna, ultra quem iuxta 135ripam habetmetam; inde uersus Posonium cum eisdem nobilibus protenditur per arundinetum,iuxta quasdam populeas arbores est meta; inde procedit aliquantulum per idemarundinetum, iuxta canalem est meta; hinc exiit ad agros, in quorum fine suntmete; hinc in finibus eorundem agrorum uadit uersus aquilonem usque ad uiam,que ducit ad Berhen, iuxta quam est meta. Inde uadit per metas usque ad duasmetas que sunt iuxta Barbaheri; inde ad latum Gemulsicius, ibi est meta; indetransit lacum, ultra quem habet duas metas; et inde ad Ykvrtou, ultra quemhabet metam; inde ad Sarfuu, ibi sunt quatuor mete; ibi dimissis metis de uillaBerhen incipit esse commetanea cum ciuilibus Posoniensibus de uilla Tohcsun;inde cum eisdem ciuilibus iuxta Fihedheri vadit ad lacum qui uocatur Fihed quilacus est communis, per quem lacum uadit usque ad lacum Nadost iuxta quem habetmetas, per quem uadit ad Cuthsaheri et ibi habet metas, per quem inde uadit aduiam que ducit ad uillam Cusoud, iuxta quam habet metas iuxta quandam fossamconuocatur Aldoucuth; ibi dimissis metis uille Tochsun per eandem uiam uertiturad orientem, et incipit esse cummetanea cum uilla Wduory yobagionumPosoniensium, scilicet Khucar et coguatorum sociorumque eius usque arboresulminas, sub quibus sunt mete; inde in campo per metas uadit usque ad lacum,qui uocatur Eleutou, cuius mencio est in priuilegio Sancti Ladizlai Regis; indead sepulchrum paganorum, et ibi habet metas; inde per metas in arundineto uaditusque ad lacum, qui uocatu Scelce, cuius media pars est Ecclesie; inde adFuenes, et ibi extra nemus habet metas; inde ad Pinnam fluuium iuxta quem habetmetas; inde transiens fluuium uadit ad Poroluc, et ibi habet metas; inde iuxtanemus usque ad Holutwag, iuxta quam in nemore habet ultimas metas. Vt autemhuius scripti series inposterum robur obtineat firmum et stabile in perpetuum sigillorumnostrorum munimine fecimus roborari. Hec uero acta sunt Nicolao Comite CurialiRegine et Geuriensi, Tiburcio Comita Musunsiensi, Bagun Comite Albensi, PetroComite Cenadiensi in curia circa dominam Reginam commorantibus et omnia unanimiconsensu comprobantibus. A(ndrea) uictoriosissimo Regi tertii filio Beleregnante, uenerabilibus B(ertoldo). 136Colocensi, J(oanne) StrigoniensiArchiepiscopis feliciter in fundamento fidei Ecclesiam Dei gubernantibus, BancPalatino et Comite Posoniensi, Andrea Budrugiensi, Gula Baciensi Comitibusexistentibus; anno ab Incarnatione Domini Millesimo CC°. XIIII°.

(Az eredetiután, mely a szentmártoni főapátság levéltárában őriztetik).