065. II. Endre király a pannonhalmi szentmártoni apátságnak megerősíti szent Lászlóés Salamon királyok adományait. 1213.

In Nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Vnitatis. Andreas Deigratia Hungarie, Chroacie, Dalmacie, Rame, Seruie, Galicie Lodomerieque Rex inperpetuum. Quoniam ea, que karitatis geruntur officio apud eum, qui Karitasest, non celat ingrata temporum obliuio; dignum est, ut ea, que a Regibusgloriose memorie Diuine remuneracionis intuitu collat Ecclesiis essecognoscuntur, tanto clemencius Regia authoritate illesa permaneant; qvantooraciones Deo jugiter seruiencium apud Regem Regum omnium clemenciorem aditumoptinere pie confiduntur. Dilecti igitur ac fidelis nostri Orez Abbatisde Monte Sancti Martini in Pannonia favorabili peticioni benignecondescendentes, priuilegium Beati Ladizlai Regis gloriose memorie tantoelementiori affectu, ne inimice vetustatis succumberet silencio, vel aliquacalumpnia emergente deperiret, Regia authoritate dignum duximus corroborare etrenovare, quanto superne uite feruentiori desiderio ab ipso Beato Rege collatumet confirmatum dicte Ecclesie esse minime diffidimus; et quanto euidentiusoracionibus ibidem Deo jugiter seruiencium in opportunitatibus nostris nosadjuvari feliciter cottidie sentimus. Unde quia Beatus Rex Ladislaus illamEcclesiam specialiter prerogatiua dileccionis in omnibus amplexus est, tanteprerogatiue, qvam ex longa antiquitate possidet, derogate minime in aliquovolentes, sed ut jus exigit, eundem locum, qvem integro affectu specialiterdiligimus, ampliare satagentes; scilicet quidquid est in auctentico 130Beati Regisad recidendum qvemlibet calumpniam imposterum perpetuo confirmamus. Tenor autemauctentici ipsius talis est. Qvamuis homo omnia, que possidet a Deo habeat,tamen id quod habet, DEO prebere non dubitet. Etenim si Christo, a quo multahabet, pauca porrigere dubitat; et illud, quod possidet perdit ex ejusremuneracione, ut absconsor unius talenti carebit. Quia qui in his delectantur,que hujus mundi sunt, semper mendicant, et in egestate permanent. Qua vero remuneracionene privaremur, Beatissimus Rex Stephanus, suique successores Reges, Duces,Pontifices, Comites, ceterique religiosi homines, et Ego Rex Ladizlausmonasterium Sancti Martini supra Montem Pannonie situm, prout Regia uisconcessit, multis condonauimus opibus. Unde vero, ne per violenciam aliquorumvel fraudem, seu per negligenciam aliquid depereat, Ego Rex Hungarie Ladizlausconsilio omnium Regni mei Primatum curaui dinumerare et commendare huic chartescriptum. Et ut propter antiquitatem negligencia locus non daretur; jussimus,ut ad memoriam posteris per succedencia tempora observaretur. Que autem traditasunt, queque acquisita eidem Sancte Dei Ecclesie ab his prefatis hominibus, cumceteris suis redditibus in terra, in aqua in tributo et in omni substancia etfacultate, continentur sub hac denotacione. Hec sunt autem predia et mansionesceteraque mobilia ejusdem Sancte Dei Ecclesie. Primum predium est Pannonia, ubiMonasterium situm est. Secundum predium est Ruohti, quod dedit Rex Ladizlauspro redempcione anime sue, et silvam unam que vocatur Hashag. Tercium prediumest Himudi nomine ville appellatum. Quartum predium est qvod vocatur Lahi.Quintum predium est quod vocatur Vosian, eodem eciam modo nomine villeappellatum. Septimum predium est, qvod dedit Karci eodem eciam nomine, cujusappellatur locus. Octavum predium est quod a colono accepit vocabulum Weinic,et qvoniam ibi piscatorum copia est, ad auxilium eorum dedit Rex Ladislauslacum unum, qui vocatur Erecu, et terram parvulam ad pasturam boum; Regalisprestaldus quarum iudex Peder calvus. Nonum predium est quod dedit Gurculicencia Regis, et partem prati, qvod est inter terminum alterius villeRegalis; prestaldus quorum vocatur 131Graba. Decimum predium est qvodvocatur Fizeg super ripam Danubii in condescensu ipsius fluminis inDanubium, a quo ipse locus suum sumpsit vocabulum; juxta qvod predium estinsula una, et usionale, de quo usionali tercia pars contigit EcclesiamBeatissimi Martini, due vero partes conferuntur ad Monasterium Beatissimi Petri.Vndecimum predium est qvod vocatur Almas. Duodecimum predium est quod acolono nomen suum accepit Timurdi. Tredecimum predium est quod vocatur Dinna.Quartum decimum predium est super Titiam in introitu Kenesa in supradictum flumen, ad qvod est lacus qui vocatur Miruhc, qvem dedit Rex Salomon.Regalis Prestaldus fuit Zoloca. Quintum decimum predium est infra sylvam Seleuh,qvod dedit Rex L(adislaus) ad pasturam porcorum cum triginta mansionibussubulcorum et trecentis porcis. In his vero supra dictis prediis nullus homiuumhabet potestatem preter Abbatem ipsius Sancte Ecclesie. Cetera autem loca quehabet commixta cum populis ista sunt: Est unus locus ubi dedit Rex L(adislaus)ductores nauium decem mansiones; Regalis prestaldus qvarum Kuca. Alius locus,qvem dedit, Ruozti. Tercius Budrig, in quo Rex L(adislaus) dedit cum VIImansionibus piscatorum, et portum, et theloneum ipsius mercati. Qvartus Bata.Quintus Funoldi, Tupei, Tordi, Keurishig. Rex L(adislaus) dedit XX mansusseruorum. Ruhricz, Balvanis, Fen, Bagag, Vag, in quo habetur pomerium valdebonum, II lacus, et silua determinata; capelle vero ejusdem loci sanctissimiVII sunt, molendina ipsius loci sunt VII, CXXXI mansiones ministrorum, ad omniagenera operum debite, preter vineas, et aratra; CXL familie seruorum; XXXmansus piscatorum; LXXXVIII mansiones vinitorum; CXXXVIII cocorum, pistorum,tornatorum, artificum, aurificum, fabrorum, pastorum, lotorum, pellipariorum,et ad omnia alia genera officiorum. Ut autem hec omnia, que in auctentico BeatiRegis continentur expressa, illibata permaneant et inconcussa, predicteEcclesie sigilli nostri caractere presentem paginam jussimus insigniri. Datumper manus Thome Prepositi et Ungarie Cancellarii, anno ab Incarnatione DominiM°. CC°. III°. X°. Venerabili Johanne Strigoniensi Archipiscopo, renerendoBertholdo Colocensi 132Archiepiscopo,Bachiensi et Bugdriensi Comite existentibus, Calano Quinqueecclesiensem,Desiderio Cenadiensem, Wilhelmo Ultrasilvanam, Gothardo Zagrabiensem, JacoboVaciensem Ecclesias feliciter gubernantibus. Julâ Bano et Comite de CastroFerreo, Nicolao Palatino et Comite Scenadiensi, et alio Nicolao Woiadaexistentibus, Bancone Posoniensem, Andrea Sappronieusem, Tiburcio Mussoniensem,Poth Keuuensem Comitatus tenentibus. Anno Regni nostri nono.

(Az eredetiután, mely a sz. mártoni főapátság levéltárában találtatik. V. o. Fejér Cod.Dipl. I. köt. 482. l.)