060. Opus győri kanonok végrendelete. 1210.

In nomine Sancte Trinitatis a Indiuidue Unitatis. Notum sitistud tam futuris, quam presentibus, quod venit ad nos canonicus GeuriensisOpus, Frater Katl; dixitque nobis taliter; Quod omnes libertos suos, quos inuilla Ilbewhabet in tali seruicio Ecclesie Beati Martini in MontePannonie seruire disposuisset, in quali seruicio apud eum erat. Verum tamensciendum est, quod taliter adhuc eos Ecclesia disposuit, ut quoadusque ipseuiveret, ei obedientes in omnibus sicut prius seruirent; si vero ei Deus filiumdaret, omnis substancia ipsius filio in perpetuum remaneret. Nomina vero eorumhec sunt: Dubur, Michal, Forcos cum posteris suis, Inoc cum posteris suis,Stephan cum posteris suis, Juvan cum posteris suis, Jacobus cum posteris suis,Milud cum fratre suo, Scigin, Peter, Paul, Adou cum posteris suis Gardinal cumfilio, Munc cum filio, Come, Hilcus, Cimoh, Himigi, Bella. Et eorum terraeisdem pertinet, in qua manent. Alligauit eciam unum seruum nomine Buzou, quiest in eadem uilla Ecclesie Beati Martini tali seruicio, cui concessit terramet aratrum ad quator boves, ut singulis annis semper apud Sanctum Martinum infesto Sancti Michaelis exequias ejus faceret in boue trienni, in centum panibuset una tunella cerevisie. Preterea in secundo predio ejus, quod vocatur Sceuleuspartem suam in terra, in sylva et seruum nomine Iroulou cum duobus filiis etuna uinea disponit eidem Ecclesie, et unam uineam in villa Echu. Item in predioqvod vocatur Katlu, quod est prope ad insulam Regis, totam terramdisposuit eidem Ecclesie ad ejus partem pertinentem. Item dedit nepti suelibertino, quorum nomina hec sunt: Fioch, Cugul cum filio, Lampert cum fratre,et unum seruum nomine Bulsuu, Vrbanum cum filio, Jeroslaum cum duobus filiisdedit Ecclesie Sancti Martini, tertium vero filium ejusdem dedit prefate nepti,et unam ancillam. Disposuit eciam de libertinis uxori sue et filie, quorumnomina hec sunt: 106Rupa,Feud, Files, Jacob, Cosma cum filio, Thomas et duos nepotes; Chuca, Paul,Gilianus, Lampert, Golombus, Peter. De seruis suis autem eis disposuit istos,quorum nomina hec sunt: Soma, Bulsuu, Kesend cum filio; de ancillis Scina,Chaga, Sombotka, Cos; de vinitoribus istos: Duda, Duca cum una vinea in Sceleuset in uilla que vocatur Sucorou. In terra que eum contingebat desposuit uxorisue, et filie taliter, út si uxor ejus vel filia aliqvando terram hanc venderevellent, et cognati sui ad se redimere nollent, tunc nonnisi Ecclesie Beati Martinivendere possent. Similiter dixit de libertinis illis, quos eis assignavit.Actum est ergo istud in presentibus et scientibus Geuriensibus Canonicis, PetroCustode, Feliciano Decano, Beda Cantore, Benedicto Archidiacono JacoboArchidiacono. Anno Domini M°.CC°.X°.

(Eredetietaláltatik a szentmártoni főapátság levéltárában).