059. Az esztergami káptalan bizonysága, hogy a pannonhalmi sz.-mártoni és asomogyvári sz. egyedi apátságok közti egyenetlenségek barátságos útonegyenlítettek ki. 1210.

Petrus Prepositus et totum eiusdem loci capitulum(Strigoniense) omnibus, ad quos littere iste peruenerint, orationes in domino.Inestimabile beneficium est obliuionis nescire defectum, et quedam uere similitudocelestium, tempore decursa habere in memoria. Verum quia labilis est hominummemoria, et rerum turbe non sufficit; ad futurorum cautelam humana prouidenciaadinuenit, ut ea que inter homines siue 103in iudicio, siue extra iudiciumlegitima geruntur, literis commendentur, quarnm officio, que processu temporumpaulatim elabitur, fugiens memoria reuocetur. Notum sit igitur tam presentibusquam futuris, quod sinceritas pacis, que inter monasteria Beati Martini dePannonia et Sancti Egidii de Symigio causis emergentibus dudum fuerit uiciata,ut detersis contencionibus in pristinum deinceps statum restitueretur, interipsos dispensatores, Abbatem uidelicet Vriam, et Abbatem Gilbertum cum suorumconuentuum legitimo consensu conuenit, ut Johannes StrigoniensisArchiepiscopus, nec non Comes Tiburcius inter ipsos amicabiliter componerent.Constitutis igitur partibus in compositorum presentia, et hinc inde propositisuariis dissensionum causis, ceteris adinuicem sibi remissis, sub quatorarticulis totam sue dissensionis materiam concluserunt. Decernentibus igiturdictis compositoribus conuenit inter partes, ut Abbas Sancti Egidii de decimavini, quod annuatim in celarium Symigiense ad usum fratrum infertur, octuagintaydras Symigiensis Comitatus pro bono pacis deduceret, saluo jure decimationisEcclesie Beati Martini in reliquo, et in ceteris Cellariis SymigiensisEcclesie. Item cum Abbas Sancti Martini ius decimationis capelle Beati Petri inoppido Symigiensi preter quartam ad suum monasterium pertinere proponeret,inficiante penitus parte aduersa, immo iuris monasterii Symigiensis esse insolidum constanter asserente, dicti compositores cum uoluntate parcium AbbatiBeati Martini sacramentum detulerunt; ita tamen, ut si illud sibi ancepsvideretur, Abbati Symigiensi liceret refferre. Item cum esset contencio interpartes super decima ville cuiusdam nomine Szobodi iuris Ecclesie Symigiensis;asserente Abbate Beati Martini, decimam illius ad suum monasterium preterquartam perfinere; decreuerunt compositores ad consensum partium, út staretursacramento trium jovbagionum monasterii Beati Martini, quos Abbas Symigiensisuellet admittere. Quarto vero cum Abbas Sancti Martini Abbatem Symigiensemsuper preteritis quibusdam decimis usque ad summam decem marearum inpeteret, etAbbas Symigiensis solucionem quibusdam jovbagionibus Ecclesie Beati Martinifactam esse, Hemerico scilicet et Nicolao in modum exceptionis obiceret, 104codempostulante et approbantibus compositoribus; placuit aduerse parti, ut eorumsacramenti, si hoc ipsi inficiarentur, esset contentus. Verum quoniam omnisetas ab adolescencia in malum prona est, et ad dissenciendum natura procliuis,et plerunque quos amor uirtutis a malo non reuocat, timor pene coherceat,adcorroborandum supradicta partes adinuicem sibi stipulate sunt penam Lmarcarum in transgressorem committendam Tandem uero die statuto Abbas SanctiMartini constitutus in presencia nostra, de sua iusticia plurimum confisus nontantum delatum sibi sacramentum nou retulit, uerum illud personaliter prestititcum se sexto. Ad nominationem uero et clectionem Abbatis Symigiensis tresjovbagiones monasterii Beati Martini decimationem dicte ville Szobodi iurisEcclesie Beati Martini esse prestito sacramenti firmauerunt. Predicti uerojoubagiones Henricus et Nicolaus super premisis diligenter interrogati, omninoinficiati sunt, et se nichil eo nomine recepisse in nostra presentia iuramentoprestito docuerunt. Vt ergo hec inposterum illibata permaneant, ad peticionemutriusque partis, nec non prestaldi nomine Geruasii ad hoc specialiterdestinati presentem paginam confecimus, et sigilli nostri munimine roborauimus.Anno ab Incarnatione Domini Mm°. CCm°. Xm°. Regnante feliciter gloriosoHungarorum Rege Andrea; domino Johanne Strigoniensi Cathedre feliciter presidente.Bogeslao Waciensi, Pethle Geuriensi, Kalano Quinqueecclesiensi Episcopis. PothComite Palatino, Marcello Bachien, Jula Budricen. Comitibus, Magistro JacoboLectore Strigoniensi. Vbaldo Posoniensi, Benedicto Sancti Thome Prepositis,Dominico Cantore, Michaele Custode. Appollinari Nitriensi, Pethone BorsiensiArchidiaconis; Sothomoz Decano, Alberto, Chise, Wos, Juliano, Sedech, Curiaco,Marcello, Isaac forti, Anania, Alexandro, Nocholao, Filippo, Salomone, AmandoCanonicis et aliis quam pluribus.

(Eredetie aszentmártoni főapátság levéltárában).