053. III. Incze pápa a borsmonostrai apátságot és annak jogait különös pártfogásaalá veszi. 1207.

Innocentius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiisAbbati et monachis de Alto Monte Sanctae Mariae Cisterciensis salutem etApostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tamvigor aequitatis quam ordo exigit rationis, ut id per solicitudinem officiinostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii,vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras etdomum cum omnibus, que in praesentiarum rationabiliter possidetis aut iufuturum justis modis praestante Domino poteritis adipisci, sub Beati Petri 95et nostramprotectionem suscipimus; specialiter autem possessiones Satelbach, Mulchberch,Miscendorff, Grasental, Baranstorff et Dogendorf cum pertinentiis suis, quasquondam Dominus contulit monasterio vestro, eas juste ac pacifice possidetis,vobis et per vos monasterio ipso authoritate Apostolica confirmamus etpraesentis scripti patrocininio communimus. Statuentes, ut nullus de novalibusvestris, quae propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentisanimalium vestrorum, vel de ipsis animalibus decimas a vobis exigere velestorquere praesumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostraeprotectionis et confirmationis et inhibitionis infringere vel ei ausu temerariocontraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationemOmnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noveritincursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum IV. Calendas Martii Pontificatusanno nostri decimo.

(Hevecseykézirati gyűjteményéből. LIII. k. 207. l.).