036. A veszprémi egyház több szabadosait földdel adományozza 1181.

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis - - - - in hancvallem lachrymarum deiecti obliuiooonis passionem - - - - - - - rabilisinoleuit consuetudo, videlicet ut ea, que racionabiliter ordinantur, litterarumapicibus commemdata viuaci memoria tenerentur. Notum sit igitur presentigeneracioni et ei, que futura est, quod anno ab incarnacione Domini millesimocentesimo octuagesimo primo, gloriosissimo Rege Bela regnante, JohaneVesprimiense Episcopo, quatuor proceres, quorum hec sunt nomina, Vilibalduspresbiter, Salombud, Anath (et) Botha, qui ex parentela sua libertatem duxerantpro Ecclesia Sancti Michaelis, sicut eorum antecessores libere seruiebant; talitamen condicione, ut decimas predicte Ecclesie circumquaque assignarent, et inlegacionem sine ex precepto Prepositi, nec non et ceterorum fratrum, Decaniquoque, ac Communitatis super equos suos equitarent, rogauerunt venerabilemprelibate Ecclesie conuentum, quatenus terram, quam ipsicolerent, et undeviuere possent, sibi concederet. Prelibatus vero conuentus, Diuine Maiestatisintuitu eorum precibus condescendens, in villa Kezu (Papkeszi), non ex cultura agrorumeiusdem populi, sed ex iure Ecclesie, quod Ecclesia sibi habet proprium et adsuum arathrum pertinens, viginti scilicet et octi iugera concessit; et 76fenum an falcandum- - - dimidietatem feni, quod habet ibi Ecclesia. Veruptamen vt huius reidisposicio rata semper et immobilis existat, vel ne libertas eorum in aliquodecrescat, vel ullus posterorum de filiis Ecclesie infringat, confirmatum estex auctoritate Johannis eiusdem Ecclesie Episcopi, consensu quoque PrepositiCherubin, Thome Vicarii Episcopi, Cantoris Enusardi, Custodis Pancratii,Forcudum - - - - - - - Feliciani, et tam minorum quam maiorum; extentibus autemtunc temporis Decano eorum Jutone, Comite quoque Stephano. Quisquis igitur hancintitulacionem in futurum violare presumpserit anathematis vinculoconstringatur nunc et in euum.

(Eredetietaláltaik a veszprémi káptalan levéltárában.)