029. Margit nevű nőnek végrendelete. 1152.

Notum sit tam presentibus quam future posteritatis domnibus.Anno Dominice Incarnacionis MCLII regnante Geysa vna cum filio suo StephanoDuce. Ego Margareta, viciorum macula mulier sordida, memor decessionis mee exhoc seculo. Graviter visa sunt peccata, si forte preoccupata morte facultatemmeam inordinate relinquerem; quod ne contingeret, vivens adhuc, salutariquefruens vegetacione eas Deo adjuuante, et coram omnium nobilium consencientibus,scilicet Martyrio Archiepiscopo, Belos Bano, Apa Comite, Heidrico CurialiComite sic ordinavi, vt subsequens sermo indicat; videlicet: Martino filiastromeo do tres homines Cuka, Vosonei, Kaska; et uxori eius vnam puellem nomineAyanduc. Item educani quamdam orbatam parente tamquam filiam; huic do duas cortinas; vnum monile ; duo mutatoria in aurum ; duos annulos cum viridi lapide,alterum cum lorido; et tres homines scilicet Arva, Leguney, Fehera, et vittamde serico; quinque mensalia cum manutergiis; telam ducentarum vlnarum. Ecclesievero Beati Martini, vbi sepeliar, do duas familias ad aratra cum octo bobus, etdecem vaccis, et centum ovibus, quorum nomina sunt Khuch, et Seka; et duospulsatores, scilicet Vosos, Foth, et vnam cortinam. Iterum do liberum nominePetrum, cum tribus capitibus; cui do vnum bovem et decem oves, cuius servitiumnon aliud sit, nisi in singulis annis, scilicet in festivitate Sancti Michaelispersolvat Ecclesie duodecim vlnarum tapetum. Et Abbati eiusdem coenobii doauream catenam septem marcis ponderatam, pro mille missis celebrandis, quodfaciat cum timore Dei, prout ipse faciendum nouerit; fratribus vero grisiaspelles. Item do tres familias ad serviendum pro me singulis annis, quorumnomina sunt Fergadi cum filiis suis, et Jasobus et Tengardi cum vno bove ettribus ovibus, et tribus anseribus, et sex gallinis, et XX idriis cervisie, etCC panibus; et vnicuique illorum do duos boves et V oves, 63 quorum veroservicium duo filii Turus provideant; quodsi noluerint proviidere eidemservicio, oppressi sint. Si quis vero eorum libertatem contrafecerit, autAbbas, aut filiaster meus, anathema sit a Sancto Martino,et insuper iram Regisincurrat. Item Ecclesie Sancti Petri duos pulsatores, scilicet Ozicu, Dalmaci;Albensibus autem duas armillas aureas. Item Damacham Hovodi et Hugdi liberasesse eonstituo, vt nulli quiquam servicii debeant, exceptis XL diebus vnaquequemulier X vlnis de tela, et X missas pro me celebrare faciant. Scriptor verohuius cartule Barnabas notarius, sigillator Nicolaus.

(Az eredetiután. Czech).