028. II. Geiza király 20 ezüst gíra fejében, melyeket a szentmártoni apáttólkölcsönzött, az apátságot földekkel adományozza. 1151

Divina dispensante clementia, Geyse Rege regnante, anno quoMartyrius in Archiepiscopum est electus, Belo Bano existente, colloquii causaRegis ac totius Regni cum Duce Austriae habita est. Ad quod, cum ut moris est,Rex cum suis 61proficiscivoluisset, mandavit Abbati Sancti Martini Raphaeli, qui eodem quoque anno inAbbatem fuerat electus atque benedictus, ut absque ulla dilatione XL ei mareasargenti examinatissimi mittere non differret. Qui cum nichil argenti se haberedixisset, Heynricus Comes Curialis dispensatorem Abbatis nomine Ogguz accesirifecit, et illum comminando, ut iussui Regis satisfaceret, misit. Qui recedensivit Posonium et illic uno predio ecclesie vendito, precium , videlicet XXmarcas Regi obtulit. Post paulum vero Abbas, quia Rex predictas marcas abEcclesia mutuo acceperat, diligenter requisivit, et vice illius dati terramcuiusdam udornici cum duabus solummodo mansionibus, que ovili Ecclesiae vicinahabebatur, impetravit, et ex precepto Regis Comes Heynricus huius reiprestaldum nomine Caba constituit atque dedit. Post aliquos autem diesudornici, facto in unum conventu de predicta terra in festo Sancti Regisclamorem facientes, eam ab Ecclesia distrahere laborabant. Sed Abbas Regemadiit, et rogavit, ut vel purum precium Ecclesie redderet, vel quod dederat,forcius stabiliret. Quod et factum est. Nam Rex udornicos reppulit, etmemoratam terram per manus Odonis, filii Bethleem, Ecclesie perpetuopossidendam tradidit, et cautione cyrographi huius a Barnaba notario conscriptiet Regio signo signati firmiter sanccivit, Unde si quilibet modernorum seufuturorum aliquid demoliri voluerit, mille maledictionibus, et duplicicontricione eternaliter feriatur. AMEN.

(Eredetie aszentmártoni főapátásg levéltárában).