024. Scines nő rokonainak beleegyezésével Chutus nevű helységet adományozza aszentmártoni apátságnak. 1146.

In nomine Domini. Generationi quae ventura est, sicut et illi,quae nunc superest, notum sit. Quia Ego Scines destituta spe sobolishereditariae; videns mueos violente, vel quoquomodo succedere in hereditatesaliorum, et usurpare sibi, quod nullus acquisivit naturalium parentum,excogitavi sic ordinare patrimonium, quod ad me pertinet hereditario jure, uttalem possim heredem habere, qui me post hanc vitam participem faciathereditatis aeternae. Inito itaque salubri consilio cum marito meo dominoHenrico fratre domini David Abbatis, conveni propinquos et amicos meos hujusRegni Primates, quibus aperiens commune, consilium rogavi, ut suggererentdomino sotro Regi Geysae, quatinus ipsius permissione et licentia prediumnomine Chutus cum omnibus pertinentiis voverem, et traderem Ecclesie SanctiMARTINI supra Montem Pannoniae. Mox illi acquiescentes nostris petitionibus, etbonum desiderium approbantes Regem aggressi inclinaverunt, et fieri debere,quod petivimus, supplicantes impetraverunt. Accepta igitur Regali licentia,predium supra dictum cum agris, cum pascuis, cum silvis, cum pratis, cum omnibus,quae sunt in eo nsotrae ditionis secundum metas antiquitus undique congestasBeato MARTINO donavimus, ut post mortem nostram absque omni perturbatione sitsub ipsius Ecclesiae Abbatis providentia et procuratione. Sunt autem hec, quaead ipsum praedium pertinent. Tria aratra cum V mansionibus XV hominum, C ovesXXX porci cum subulco, equatia XXIII equorum et equarum cum mansione triumhominum, V vineae cum V mansionibus in villa quae dicitur Radi. Debitum veroservitii, quo alii homines ecclesiae occupantur, ab his nostris hominibusprorsus exclusimus, videlicet ut nec vinum ducant ad monasterium, nec farinamad praebendam fratrum, nec aliquid cogantur laborare, nisi quod ad agriculturamvel ad colendas vineas praedicti praedii pertinet. In suscipiendis etiam, autdimittendis liberis 57hospitibus,qui volunt terram inhabitare et colere, dominus Abbas hujus loci babeatpotestatem, qui tamen proficisci debent ad exercitum, et Regis expeditionem,sicut fecerunt nobis viventibus. Praeterea quosdam, qui nobis fideliterservierunt, manumittimus, et tali libertate donamus, ut post obitum nostrumubicunque, vel cuicunque voluerint, liberaliter serviant, videlicet: Kissod,Forcas, Johannes, Thidrich, Mendus, Helena. Hec omnia testimonio multorum RegniObtimatum, Episcoporum et Comitum, aliorumque nobilium quorum nomine subscriptasunct sic ordinata, et Regalis impressione sigilli sic confirmata, sic roboratasunt, ut nullus injustus heredipeta sive justicie inimicus audeat machinari adhec infringenda. Quod si quis obstinatae mentis nec Deo, nec Sanctae Ecclesiaereverentiam exhibens molitus fuerit fraude vel violentia horum aliquid sibivendicare, maxime vero de illis, oquor, qui propinquitate mihi conjunctifuerunt in seculo, si quis inquam hoc irritum facere voluerit, judicium Deisine misericordia veniat super illum, nisi resipuerit, hic et in aevum.

Anno Dominicae Incarnationis MCXLVI. Regnante glorioso GeisaRege secundo. Scripta, recitata, et confirmata sunt hec praesentibus nobillimusRegni testibus, quorum hec sunt nomina: Macharius Archiepiscopus, JohannesQuinqueecclesiensis Episcopus, Zacheus Geuriensis Episcopus, Belus ComesPalatinus et Banus; Johannes Comes, Acus Comes, Dionisius Comes, JulianusComes, Alexander, Heidricus Comes, Deda, Anto, Petrus magister Ducis Ladislai.De centurionibus vicinis Ceh, Henricus, Cherbela.

(Eredetie asz. mártoni főapátság levéltárában. Czech.)