019. II. Béla király a sopron vára és bakonybéli apátság jobbágyai közt támadt SZalamad nevű földre vonatkozó egyenentlenségekről intézkedvén; egyszersmind azapátság birtokát határozza meg e tekintetben szorosabban. 1135

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie Rex in perpetum.Notum fieri volumus vniuersis tam presentibui quam futuris: Quod cum quandoquegrauis altercacio fuisset inter jobagiones castri de Suprun et monasterii SanctMauricii de Beel pro terra illa, que vocatur Zalamad, et in presencianostra ex vtraque parte fuisset lis proposita, capellanum nostrum nomineGregorium ad eandem terram destinauimus considerandam, qua considerata reiveritatem ab eodem nouimus. Igitur precepimus eidem Regia auctoritate, vt sicutveritas exigebat, terram eandem monasterio de Beel assignaret, quod et itafactum est. Circumdatur autem terra illa palude, que vocatur Urton, habensfenum et piscaciones sufficiencia; terram autem arature habet ad vnum aratrumet dimidium. In Noztup predio assignauit terram ad quator aratra;aratorum autem nomina sunt hec: Achna, Gove, Reguca, Ruoz, Sarc, Surnuc, Feled,Nuasa; et habet predium illud arbores fructiferas, siluam, fenum et alianeccessaria ad humanum vsum pertinencia satis. In predio Thes assignauitterram ad vnum aratrum; aratorum autem nomina sunt hec: Vulkan, Scemd, Baca;habet autem predium illud omnia necessaria ad vsum humanum pertinencia. Inpredio Guon assignauit terram ad vnum aratrum; aratorum autem nominasunt hec: Tapa, Rupa; habet autem illud predium omnia necessaria ad humanumvsum pertinencia mixtim cum villanis. In predio Zelch assignauit terramad duo aratra; aratorum autem predium illud omnia necessaria ad humanum vsumpertinencia mixtim cum villanis. In predio Vindurna assignauit terram adtria aratra: aratorum autem 50nomina sunt hec: Bozteh, Zuete, Gurgute, Numale, Suete,Boroneg; assignauit eciam quator vineas cum totidem vinitoribus, quorum nominaista sunt: Zelemen, Nemusd, Tumpa. Chekez; habet autem predium illud arboresfructiferas optimas pro se, et fenum; cetera autem necessaria ad humanum vsumpertinencia mixtim habet cum villanis. In predio Kuyar quod vulgo Hongun dicitur juxta lacum Balatymassignauit sex mansionum jobagiones, quorum nomina sunt hec: Egud, Sulc, Pua,Ysaac, Jacob, Bene; isti debent aquitare cum Abbate vel fratibus cum armis etministrare, sicut alii jobagiones ministrant; assignauit eciam ibi octo hominescindicionales quorum nomina sunt hec: Michael, Cunes, Scemus, Bula, Buloc, Sele,Fele, Ivan; isti debent singuli ministrare annuatim cenobio Sancti Mauricii deBeel cum vno boue trienni et tunella vini hydrias quinquaginta habente, centumalbis panibus, quinque anseribus, decem gallinis et decem candelis cum totidemdenariis. Hoc obsequium tenetur facere singuli eorum annuatim pro animabusOboneg Comitis et fratris ejus Cujar, qui fuit Curialis Comes Sancti StephaniRegis. Isti habent syluas pro se separatas, que vocantur Sumlu et Bosfoca, quamemit Oboneg Comes de Bas; terram autem et cetera necessaria ad humanum vsum pertinenciaet ad sua seruicia complenda habent sufficientem, sed mixtim cum villanis. In Vertusassignauit duas vineas cum vinitoribus, quorum nomina sunt hec: Bene, Beneduc,terram autem et cetera necessaria ad humanum vsum pertinencia habet mixtim cumvillanis. In Chepel assignauit tres vinitores cum tribus vineis, quorumnomina sunt hec: Ucd, Qued, Mogd; terram autem et cetera necessaria ad humanumvsum pertinencia habet mixtim cum villlanis. Et ut eciam cautela in hoc factoadhibeatur, nec veris falsa permisceantur vel res juste peracta temporum longasuccessione ab humana subtrahatur memoria; ideo per eudem predictum Gregoriumcapellanum nostrum precepimus hoc factum testimonio literarum commendari etpresenti charte sigilli nostri impressione muniri. Anno Dominice Incarnacionismillesimo centesimo tricesimo quinto, Indiccionibus XIII, Epacta IV., Concurr.I., Regni nostri anno quinto. Existentibus Regni Primatibus FelicianoStrigoniensi, Symone Colocensi Archiepiscopis, 51Nana Quinque Ecclesiensi, BeztrioAgriensi, Petro Jauriensi; item Petro Vesprimiensi (Episcopis); Paulo Palatinoet Comite Bachasiensi, Bucan Comite Curiali et Bichoriensi, Lamperto ComiteBudrugiensi, Heidrico Supruniensi, Pausa Musuniensi et Magistro Tauernicorum,Leuca Comite Posoniensi et Magistro Dapiferorum. Datum per manus Gotselini.

(Eredetie asz. mártoni főapátság levéltárában. Czech).