013. Kálmán király Dalmátia jogait és szabadságait megerősíti. 1102.

Colomanus Rex veniens Jadram ante Civitatem convocavit curiam,ibique de Dalmatiae libertate integra perpetuaque servanda communitertractantes ipse Rex inprimis supra sancta quatuor Dei Evangelia patre me C.Episcopo anitente manu confirmavit propria. Videlicet, ut antiquam Dalmatiae 44libertatem innullo unquam deberet fraudare; nec Episcopum vel Primatem aliquem nisi ab eorumvelle electum illis dare confirmationem. Deinde hoc idem similiter supra sanctaquatuor Evangelia. - - - - hic sunt Laurentius Strigoniensis Archiepiscopus,Marcellus Vaciensis Episcopus, Simon Quinque Ecclesiensis, MatthaeusVesperensis (Vesprimiensis) Georgius Gerrensis, Sixtus Varadensis, Fulbertus,Colocensis cum ceteris Hungariae Episcopis. Comites vero majores omnes hoc idemjuravere, quorum paucorum nomina scio, hi sunt: Joannes Palatinus, Cledinus,Marcus, Saulus, Saunicus, Vguranus, Theobaldus, Jandinus et multi alii, quorumnomina aut nunquam scire curavi, aut si scivi in memoria non habeo, quae siomnium scirem, et vellem ponere nomina, in altum minimum nostra turgesceretpagina. Nam praeter Regem et Episcopos, et Comites magnos jnravere hoc idem etmulti centurionum. Ille enim, qui Provinciam Dalmatiae subesse Regi disposuerat,securus esse volebat per multas et magnas personas sibi suisque successoribuset eorum heredibus, antiquam fore debere libertatem. Ad memoriam vero tantaeconfirmationis tres cruces aureas dedit Rex, supra quas et quae superiusexplanavimus conformaverat. Vnam videlicet Jaderiensi Ecclesiae, aliamSpalatensi, etiam Arbensi, simul quosque Nobiles Provinciae ad se vocavit. Hacergo securitate pace firmata, simulque terra tota per circuitum praevisa Rexregressus est in Vngariam.

(A “libripactorum” czímű velencei státuskönyvek első kötetének 239 levele után. Közölvevolt már az Új Magyar Múzeum 1853-iki októberi füzetében 538. l.; és a MagyarTörténelmi Tárban II. Köt. 170. l.)