010. Szent László a pannonhegyi sz. mártoni apátság kincseit és vagyonát írja le, ésazokat megerősíti. 1093.

Divinum firmet nomen quod scripsimus. Amen. Quamvis homo omniaquae possidet a Deo habeat, tamen id quod habet Deo praebere non dubitet.Etenim si Christo, a quo multa habet, et pauca porrigere dubitat, et illud,quod possidet, perdit; et aeterna remuneratione ut absconsor unius talenticarebit. Quia qui in his delectantur, quae huius mundi sunt, semper mendicant,et in egestate permanent. Qua vero remuneratione ne priuaremur, beatissimus RexStephanus suique successores Reges, Duces, Pontifices, Comites, ceterique 40religiosihomines, et ego Rex Ladizlauus monasterium Sancti MARTINI supra MontemPannoniae situm prout Regia uis concessit, multis condonauimus opibus. Vndevero ne per uiolentiam aliquorum vel fraudem, seu per negligentiam aliquiddepereat, ego Rex Ungariae L(adislaus), consilio omnium Regni mei Primatumcuravi dinumerare, ac commendare huic cartae scriptum. Et ut proterantiquitatem negligentiae non daretur, iussimus ut ad memoriam posteris persuccedentia tempora observaretur. Quae autem tradita sunt, quaeque adquisitaeidem sanctae Dei Ecclesiae ab his praefatis hominibus cum cunctis suisredditibus in terra, in aqua, in tributo, et omni videlicet substantia etfacultate continentur sub hac denotatione: VIIII Capsae cum altaribus, quarumduae auro paratae, una here (aere) deaurato, IIII argenteae, duae vero osseae.XIIII Cruces, quarum decem aureae lapidibus pretiosis optime comptae, una exintegro argentea, tres hereae deauratae, ex quibus vero adhuc quatour inprocessione ferendae cum deargentatis manubriis. VI Textus evangeliorum, cumtotidem plumatiis. Vna tabula electro parata in qua signum domini teneretur,alia ossea. XXIIII Calices, quorum tre deim aurei, tres gemmis parati. IIIITaribula, unum ex integro aureum. IIII Candelabra paria deargentata: exceptishis unum candelabrum ex integrum (így) argenteum absque socio. Duae serrae argenteae cumcoclearibus: ex his aureum unum. Vasculum argenteum in quo Corpus Dominicontinetur. Duo urceoli argentei, urceulus argenteus cum pelue ad ablluendammanum. IIII Vasa argentea ad benedictam aquam. Aspersorium argenteum simul auroet cristallo paratum. Tres scutellae argenteae cum cathino argenteo. X Ciphi,quorum unus est electro paratus, alius ligneus, deaurato haere circumtectus,caeteri vero argentei. I Cornu ex integro argenteum, aliud cornu argenteodeaurato paratum. Tria paria baccinia. Pallia uero altarium ac cortinae alliisparatae LIII. . Ex his cortinis duae marginibus obsitae. Dorsalia pallia sex.Coopertoria sedis III. Duo pallia, unum artificiose argento consutum. Indumentasacerdotum sunt XLI cum omnibus quae intus necessaria sunt, ex quibus sex suntaurifriso paratae, pontificum ac abbatum ordinibus congrua, inter quae cophiam,pectoralemque 41crucemet annulum et duo paria cyrothecarum, tria vero solearum, unum vero par palliicaligarum: his exceptis sunt VIII infulae cum stolis manipulisque. Restant VIstolae cum earum manipulis. Dalmaticae sunt X, quarum duae sunt aurifrisoparatae. Subtilia sunt VIII, ex quibus est unum aurifriso paratum. Cappae suntLIII, quarum duae sunt aureis bullis paratae, una margaritis compta, VIIaurifriso circumdatae, inter quae una habetur super se pectorale aureum smaldoparatum. Linea coopertoria altarium sunt XVII, quorum V sunt serica, tria suntoblatoria. Superpellicia sunt XI. Tres sunt lineae auleae. V sunt tapeta. VI Missales.I Bibliotheca. IIII Nocturnales. IIII Antiphonaria. IIII Gradualia: IISequentionales cum trophis. IIII Babtisteria. III Collectarii. IIII Ymnarii. IIRegulae. Unus super regulam. II Leccionarii. I Breuiarius. III Omeliae. IILibri sermonum. I Collationes. II Passionales. Liber Sententiarum. ActusApostolorum. Liber Prosperi de activa et contemplatiua uita, et Ysidorum. Ordo.Amalarius. Pastoralis. Dialogorum. Epistolae Pauli. Moralia Job. Scintillarium.Interrogatio Petri. Invectiuae Ciceronis. Lucanus. II Donati. Genesis Sedulii.III Catones. Paschasius. Vita Sancti Martini. Vita Patrum. PsalteriumGallicanum, Ebraycum, Graecum. Sermo Sancti Augustini. Stb.

(Következika szent mártoni apátság jószágainak jegyzéke, mely Fejérnél olvasható, CodexDipl. Hung. I. köt. 483. l.)

(Az eredetiután, mely a szent mártoni főapátság levéltárában létezik, közli Czech).