007. Zvoinimir, máskép Demeter horvát-dalmát király Brazza sziget lakosainakkereskedelmi szabadságokat ád. 1077.

In nomine Sancte et Individue Trinitis:

Anno ab incarnacione domini nostri Jesu Christi millesimoseptuagesimo septimo, die 12. Marcii Indictione I. Apostolante Papa GregorioSeptimo, et apud Graecos Michaele imperante. Notum sit omnibus tam presentibusquam posteris, quod ego Zuoinimir seu Demetrius Divina concedente gracia RexChrobatorum et Dalmatinorum cum omnibus nobilibus meis concessi prestantiPelagio, Judici insule Bracie, in Dalmacia, et omnibus charissimis nobilibus deBracia, quod ipsi nobiles amici cum omnibus suis insulanis possint liberevedere et emere in omnibus ciuitatibus, locis et villis Regni mei omnesmercaturas, quas placuerit eis emere et vendere sine ulla collecta, daja etimposicione; nec quisquam de fidelibus meis audeat eos molestare ullo modo subpoena mee indignacionis. Et hoc propter benevolam tractacionem, quam ipsinobiles de Bracia fecerunt fidelibus meis preclaris Dragote Bano, et SlavogostoJupano. Et hec facta sunt im presencia venerabilis Gregorii EpiscopiChrobatorum, Petri Capellani, Dragote Bani, Slavogosti Jupani, BerislaviComitis et Drasine Jidicis per manum Georgii Notarii cum appensione meisigilli.

Ego Drago Radini civis Sibenici, Imperii auctoritate publicaJudex, Ordinis et Commucitatis Bracie juratus Cancellarius ex alia membranulain hanc fideliter extraxi die-4a Julii anni 1379 et meo proprio nomine etconsueto in fidem, et testimonium signavi.

(CiccareliEndre után. Osservazioni sull’ isola della Brazza, Velencze 1802. 102. l.Czech).