001. Szent-István törvényeinek eredeti szövege.

(Sancti Stephani RegisDecretorum)

(liber I.)

PrefatioRegalis Decreti.

REGNANTEDiuina clementia opus Regalis dignitatis al(i)monia katholice fidei effectum, amplius ac solidiusalterius dignitatis operibus solet esse. Et quoniam unaqueque gens propiisutitur legibus, idcirco nos quoque Dei nutu nostram gubernantes monarchiam,antiquos ac modernos imi tantes Augustos, decretali meditatione nostrestatuimus genti, quemadmodum honestam et innoffensam ducerent uitam, ut sicutDiuinis legibus sunt ditati similiter etiam secularribus addicti: ut quantum boniin his Diuinis ampliantur, tantum rei in istis multentur. Que autem decreuimus,in sequentibus subnotauimus lineis.

Capitulahuius libri.

I.De statu rerum ecclesiasticarum.

II.De potestate Episcoporum super res ecclesiasticas eorumque convenientia cumlaicis.

III.Quales debeant esse accusatores et testes clericorum.

IV.Item de codem.

V.De labore sacerdotum.

VI.De concessione Regali propriarum rerum.

VII.De retentu Regalium rerum.

VIII.De obseruatione dominici diei.

VIIII.Item alia.

X. De obseruatione IIII temporum.

XI. De obseruatione sexte ferie.

XII. De his qui sine confessione moriuntur.

XIII. De obseruanda Christianitate.

XIIII. De homicidiis

XV. De his qui suas uxores occidunt

XVI. De euaginatione gladii

XVII. De perjuris

XVIII. De libertis.

XVIIII. De conuentu ad ecclesiam, et de his murmurant vellocuntur in ecclesia hora misse.

XX. De non recipiendis seruis vel ancillis in accusatione ettestimonio super dominos suos vel dominas

XXI. De his qui alienis seruis libertatem querunt.

XXII. De his qui liberos in seruitutem redigunt.

XXIII. De his qui alterius milites sibi tollunt

XXIIII. De his qui alterius sibi hospites tollunt.

XXV. De (his) qui flaagellantur sua quaerentes.

XXVI. De uiduis et orphanis.

XXVII. De raptu puellarum

XXVIII. De fornicantibus cum ancillis alterius

XXVIIII. De his qui petunt sibi ancillas in uxores.

XXX. De his qui extra Regnum suas fugiunt uxores.

XXXI. De furto mulierum

XXXII. De incendiis mansionum.

XXXIII. De strigis

XXXIIII. De maleficis.

XXXV. De inuasione domorum.

De statur erum ecclesiasticarum. QUIS-QUIS fastusuperbie elatus domum Dei ducit contemptibilem, et possessiones Deoconsecratas, atque ad honorem Dei sub Regia inmunitatis defensione constitutasinhoneste tractauerit vel infringere presumpserit, ouasi inuasor et uiolatordomus dei excommunicetur. Decet etenim ut indignationem ipsius domini Regissentiat, cuius benivolentie contemptor et constitutionis preuaricator extitit.Nichilominus tamen Rex sue concessionis immunitatem ab omnibus ditionis sueillesam conservari precipiat. Assensum nero non prebeat inprouide 5affirmamntibus,son debere esse res dominicas, id est domino dominantium traditas. Ita sunt subdefensione Regis, sicuti proprie sue hereditatis. Magisque advertat, quiaquanto Deus excellentior est homine, tanto prestantior est Diuina causamortalium possessione. Quarum Divinarum rerum defensor et custos Diuinitatestatutus, diligenti cura non solum eas seruare, sed etiam multiplicare debet,magisque illa prestantiora, quam sua defendere oportet et augmentare. Si quisigitur insanus inoportunitate inprobitatis sue Regem a recto propositoperuertere temptaverit, nullisque remediis mitigari posse uisus fuerit,obsequiis aliquibus transitoriis sit necessarius, abscidendus ab eoproiciendusque est, iuxta illud euangelicum: Si pes, manus vel oculus tuusscandalizat te, amputa vel erue eum, et proice abs te.

II. De potestate Episcoporum super res ecclesiasticas,eorumque convenientia cum laicis.VOLVMVS ut Episcopi habeant potestatem resecclessiasticas prouidere, regere et gubernare, atque dispensare secundumcanonicam auctoritatem. Volumus ut et laici in eorum ministerio obediantEpiscopis ad regendas ecclesias uiduas et orphanos defensandos, et utobedientes sint ad corum Christianitatem servandam. Consentientesque sintcomites et indices presulibus suis ad iustitias faciendas, iuxta precepta legisDivine. Et nullatenus per aliquorum mendacium vel falsum testimonium nequeperiurium, aut per premium lex iusta in aliquo deprauetur.

III. Quales debeant esse testes et accusatores clericorum.TESTES autem et accusatores clericorum sine aliqua sint infamia, uxores etfilios habentes, et omnino Christum predicantes.

IIII. Item de eodem. TESTIMONIVM laici adversusclericum nemo recipiat. Nemo enim clericum quemlibet in publico examinarepresumat, nisi in ecclesia.

V. De labore sacerdotum. SCITOTE frares cuncti, quodsuper omnes nos laborat sacerdos. Unusquisque enim uestrum suum fert laboremproprium, ille uero et suum et singulorum. Et ideo siccut ille pro omnibusuobis, ita et uos omnes pro eo suorum operum laborare debetis, in tantum ut sinecessitas fuerit, animas uestras pro eo ponatis.

6VI.De concessione Regali propriarum rerum. DECREVIMUS nostra Regalipotentia, ut unusquisque habeat facultatem sua diuidendi, tribuendi uxori,filiis filiabusque atque parentibus siue ecclesie; nec post eius obitum quishoc destruere audest.

VII. De retentu Regalium rerum. VOLVMUS quidem, ut sicuti ceteris facultatemdedimus dominandi suarum rerum, ita etiam res, millites, servos et quidquid adnostram Regalem dignitatem pertinet, permanere immobile; et a nemine quid inderapiatur aut substrahatur. Nec quisquam in his predictis sibi favorem acquirereaudeat.

VIII. De obseruatione dominici diei. SI QUIS igiturpresbyter vel comes, siue aliqua alia persona fidelis, die dominica inveneritquemlibet laborantem, siue cum bubus, tollatur sibi bos, et civibus admanducandum detur. Si autem cum equis, tollatur equus, quem dominus boveredimat, si velit. Et idem bos, manducetur ut dictum est. Si quis aliisinstrumentis, tillantur instrumenta et vestimenta, que, si velit, cum cuteredimat.

IX. Item aliud. A SACERDOTIBUS uero et comitibuscommendetur omnibus uillicis, ita ut illorum iussu omnes concurrant diedominica ad ecclesiam, maiores ac minores, uiri ac mulieres, exceptis qui ignescustodiunt. Si quis uero non obseruationis remanebit per illorum negligentiam,uapulent ac depilentur.

X. De observatione IIII-or temporum. SI QVIS quatuortemporum ieiunia, cunctis cognita, carnem manducans uiolauerit, per spatiumunius ebdomade inclusus ieiunet.

XI. De observatione VI-te ferie. SI QVIS in sexta feriaab omni christianitate obseruata carnem manducauerit, per unam ebdomadam luceinclusus ieiunet.

XII. De his qui sine confessione moriuntur. SI QVIS tamperdurato corde est, quod absit ab omni christiano, ut nolit confiteri suafacinora, secundum suasum presbyteri, hic sine omni Diuino officio etelemosynis iaceat, quemadmodum infidelis. Si autem parentes et proximineglexerint uocare presbyteros, et ita subiacet absque confessione morti,ditetur orationibus et consoletur elemosynis 7sed parentes lavent negligentiamieiuniis, secundum arbitrium presbyterorum. Qui vero subitanea periclitanturmorte, cum omni ecclesiastico sepelianturhonore. Nam Divina iudicia occulta nobis sunt et incognita.

XIII. De observanda Christianitate. SI QVISobseruatione Christianitatis neglecta et negligentie stoliditate elatus quod ineam commiserit, iuxta qualitatem offensionis ab Episcopo per disciplinascanonum iudicetur. Si uero, rebellitate instuctus renuerit sibi impositum equesufferre, iterum eodem iudicio restringatur, et etiam usque septies. Tandemsuper omnia si resistens et abnuens invenitur, Regali iudicio, scilicetdefensori Christianitatis, tradatur.

XIV. De homicidis. SI QVIS ira accensus aut superbiaaelatus spontaneum cimmiserit homicidium sciat se secundum nostri Senatusdecretum centum et X daturum pensas auri, ex quibus quinquaginta ad fiscumRegia deferantur, aliae vero L parentibus dentur, X autem aribitris et mediatoribuscondonentur. Ipse quidem homicida secundum institutionem canonum ieiunet.

Item aliud. SI QVIS autem casu occiderit quemlibet, XIIauri pensas persoluat, et sicut canones mandant, ieiunet.

Item de homicidiis servorum. Si alicuius seruus seruumalterius occiderit, reddatur seruus pro seruo, aut redimatur et penitentiam,quod dictum est, agat.

Item aliud. Si uero liber alicuius occiderit seruum, reddatalium seruum, vel pretium componat, et secundum canones ieiunet.

XV. De his qui suas uxores occidunt. SI QVIS comitumobduratus corde, neglectusque anima, quod procul sit a cordibus fidelitatemobservantium uxoris homicidio polluetur, secundum decretum Regalis Senatus cumquinquaginta invencis parentibus mulieris concilietur, el ieiunet secundummandata canonum. Si autem miles vel alicuius uir ubertatis eandem culpaminciderit, iuxta eundem Senatum soluat parentibus X iuvencos, ieiunetque utdictum est. Si wlgaris in eodem crimine inuenietur, cum quinque iuuenciscognatis reconcilietur, et subdatur praedictis ieiuniis.

XVI. De euaginatione gladii. Ut pax firma 8etincontaminata per omnia maneat, tam inter maiores natu quam inter minores,cuiuscunque conditionis sunt, interdiximus omnio, ut nullus ad ledendum aliquemeuaginet gladium. Quod si quis posthac stimulis sue audacie tactus temptaverit,eodem iuguletur gladio.

XVII. De periuris. Si quis ualentium fide commaculatus,corde pollutus iuramento contracto periurio addictus invenietur, perditus manuperiurium luat, aut cum quinquaginta iuvencis manum redimat. Si vero wlgarisperiurus extiterit, manu amputata punietur, aut XII iuvencis redimetur, etieiunet ut canones mandant.

XVIII. De libertis. SI QVIS misericordia ductusproprios seruos et ancillas libertate feriauerit cum testimonio, decreuimus, utpost obitum eius nemi inuidia tactus in seruitutem eos audeat reducere. Siautem libertatem promiserit, et morte inpediente non testificatus fuerit,habeat mulier illius uidua et filii potestatem hanc eandem libertatemtestificari, et agapen facere pro redemptione animae sui mariti, qualitercunqueuelit.

XIX- De conuentu ad ecclesiam, et dehis qui murmurant vellocuntur hora misse. SI QVI ad ecclesiam uenientes ad audiendum Divinumofficium, et ibidem hora solemnitatis missarum inter se murmurant, et caeteros inquietant,exponentes fabulas otiosas, et non intendentes Diuinas lectiones cumecclesiastico nutrimento; si maiores sunt, increpati cum dedecore expellanturde ecclesia, si uero minores vel wlgares, in atrio ecclesie pro tantatemeritate coram omnibus ligentur, et corripiantur flagellis ac cesuracapillorum.

XX. De non recipiendis seruis vel ancillis in accusationemvel testimonium super dominos vel dominas. VT GENS huius monarchie ab omniincursu et accusatione seruorum et ancillarum remota et quieta maneat, secundumdecretum Regalis Concilii penitus interdictum est, ut nullius causa culpealiqua seruilis persona contra dominos vel dominas in accusationem vel intestimonium recipiant (így).

XXI. De his qui alienis seruis libertatem acquirunt. SIQVIS improuidus alienum servum 9sine conscientia sui senioris ante Regemvel maiores natu et dignitate duxerit, ut soluto seruitutis iugo leuitatemlibertatis sibi acquirat, sciat se, si diues est, quinquaginta inuencosredditurum, ex quibus quadraginta debentur Regi, X uero seniori serui. Si ueropauper et tennis, XII invencos, ex quibus X Regi, duo seniori serui.

XXII. De his qui liberos in seruitutem redigunt.QVONIAM igitur dignum Deo est et hominibus optimum, unumquemque sue industria,libertatis vite cursum ducere, secundum Regale decretum statutum est, vt nemocomitum vel militum posthac liberam personam seruituti subdere audeat. Quod sielationis audacia sue stimulatus presumpserit, sciat se totidem ex propriocompositurum. Que uero compositio inter Regem et comites dividatur ut cetera.

Item de eodem. SED si quis actenus in seruituteretentus, pro libertate sui tuenda iudicium legale faciens securus exstiterit,tantummodo libertate fruatur, et ille a quo in seruitute tenebatur, nichilreddat.

XXIII. De his qui alterius milites sibi tollunt.VOLUMUS ut unusquisque senior suum habeat militem, nec aliquis alter illumsuadeat antiquum deserere seniorem et ad se uenire, inde enim litigium habetinicium.

XXIV. De his qui hospites alterius sibi tollunt. SIQUIS hospitem eum benevolentia accipit et nutrimentum sibi honeste inpendit,quamdiu seccundum propositum nutritur, non deserat suum nutritorem, nec adaliquem alium suam deferat hospitalitem (így)

XXV. De (his) qui flagellantur querentes. SI CVIVSmiles aut seruus ad alium fugerit, et it cuius miles vel servuus fuga lapsusest, suum miserit legatum ad reducendos eos, et is legatus ibidem a quoquampercussus et flagelatos extiterit, decernimus nostrorum Primatum conuentu, utille idem percussor X soluat iuuencos.

XXVI. De viduis et orphanis VOLVMVS quidem, ut etuiduae et orphani sint nostre legis participes, tali tenore, ut si qua uiduacum illis quamdiu uiuerit, promiserit, habeat potestatem a nobis sibi concessamhoc facieendi, et a nemine literum cogatur in coningium. Si uero mutato noto 10iteratonobere uoluerit, et orphanos deserere, de rebus orphanorum nihil omnino sibiuendicet, nisi tantum congrua sibi uestimenta.

Item de viduis. SI AUTEM uidua sine prole remanserit,et se innuptam in sua uiduitatepermanere promiserit, uolumus, ut potestatem habeat omnium bonorum suorum, etquidquid uelit inde vacere, faciat. Post obitum autem eius eadem bona ad suosredeant parentes mariti, si parentes habet; sin autem Rex sit heres.

XXVII. De raptu puellaruim SI QVIS militum impudiciciafedatus puellam aliquam sine concessione parentum sibi in uxorem rapuerit,decreuimus puellam parentibus reddi, etiamsi ab illo aliqua uis sibi illatasit; et raptor X soluat inuencos pro raptu, licet postea reconcilieturparentibus puelle. Si uero pauper quis hoc vulgaris agere agreditur, componatraptum V iuueencis.

XXVIII De fornicatoribus cum ancillis alterius, VTLIBERI suam custodiant libertatem incontaminatam, volumus illis ponerecautionem. Quisquis transgrediens fornicatur cum ancilla alterius, sciat sereum criminis, et pro eodem crimine imprimis decoriari. Si uero secundo cumeadem fornicatus fuerit, iterum decoriteur acdepiletur. Si autem tercio, sotseruus pariter cum ancilla, aut redimet se. Si autem ancilla conceperit de eo,et parere nopotuerit, sed in partu moritur, componat, eandem cum alia ancilla.

De seruorum fornicatione. SERUUS quoque alterius si cumancilla alterius fornicatur, decorietur ac depiletur; et si ancilla de eocenceperit et in partu moritur, seruus venumdetur, ac dimidia pars pretiiseniori aaancille detur, altera pars uero seniori serui remaneat.

XXIX. De his qui petunt sibi ancillas in uxores VT NEMOeorum, qui libero censentur nomine, cuiquam quid iniurie facere audeat,terrorem et cautionem imposuimus, quia in hoc Regali Concilio decretum est, utsi quis liber connubium ancille alterius sciente domino ancille elegerit,perdita libertatis sue industria perpetuus efficiatur seruus.

11XXX.DE his qui extra Regnum suas fugiunt uxores: VT GENUS utriusque sexuscerta lege et absque iniuriis maneat et uigeat, in hoc Regale decretum statutumest, ut si quis proteruitate preditus, propter abhominationem uxoris pariameffugerit, uxor cuncta que in potestate mariti habebantur, possideat, dum uelitexpectare virum, et nemo in aliud coniugium cogere presumat; et si spontenubere uelit, liceat sumptis congruis uestimentis, et dimissis ceteris bonis adconnubium ire. Et si uir hoc audito redierit, ne liceat sibi aliam ducere,preter suam, nisi cum licentia Episcopi.

XXXI. De furto muliervum. CVM igitur cunctis horrendumet omnibus abhominabile sit, virilem sexum repertum furtum fecisse, et magismagisque sexum femineum; secundum Regalem Sanetum decretum est, ut si aliquamulier maritata furtum commiserit, a marito reidmetur; et su secundo eandemculpam inciderit, similiter redimetur; si nero tertio uenumdetur.

XXXII. De incendiis mansionvm. SI QUIS per inimiciciasalterius edificia igne cremauerit; decreuimus, ut et edificia restituat, etquidquid suppellectilis arsum feerit, et insuper XVI iuuencos, qui valent XLsolidos.

XXXIII. De strigis. SI QVA striga inuenta fuerit,secundum iudicialem legem ducatur ad ecclesiam, et commendetur sacerdoti adieiunandum fidemque docendam; post ieiunium uero domum redeat. Si secundo ineodem crimine inuenietur, simili ieiunio subiciatur; post ieiunium uero inmodum crucis in pectore et in fronte atque inter scapulas incensa claueeccllesiastica domum redeat. Si uero tertio iudicibus tradatur.

XXXIV. De maleficis. VT CREATURA Dei ab omni lesionemalignorum remota, et a nullo detrimentum sui passura maneat, nisi a Deo, a quoet augmentatur, secundum decretum Senatus statuimus magni cautionem terrorisueneficis ac maleficis ut nulla persona maleficio aut ueneficio quemquamhominum subuertere a statu mentis aut interficere audeat. Ast si quis uel queposthac hoc presumpserit, tradatur inmanus maleficio lesi, aut in manus parentum eius, secundum uelle eorumdiiudicandum. Si uero sortilegio utentes inuenientur, 12ut faciunt in cinere aut his similibus, abEpiscopis flagellis emendentur.

XXXV. De inuasione domorum. VOLUMUS ut firma pax etunanimitas sit inter maiores et minores, se cundum apostolum: omnes unanimesestote, et caeterá; nec aliquis alium inuadere audeat. Nam si quis comitum postdiffinitionem huius communis concilii tam contumax extiterit, ut alium domiquerat ad perdendum cum atque sua dissipare si dominus domi est, et secumpugnauerit vel interfecerit, luat secundum legem de euaginatione gladiconfectam. Si autem comes ibidem occubuerit, sine compositione iaceat. Si ueroille non superuenerit, sed suos milites miserit, centum iuuencis componatinuasionem.

Si uero miles quis curtim vel domum alterius militisinuaserit, X iuvencis componat inuasionem; si uulgaris quidem alterius suisimilis mausiunculas invaserit, V iuvencis soluat incursionem.

EXPLICIT liber primus

(Sancti Stephani Regis Decretorum)

(liber II.)

I. De Regali dote ad Ecclesiam. DECEM uille ecclesiamedificent, quam duobus mansis totidemque mancipiis dotent, equo et iumento, sexbubus et duabus vaccis, XXX minutis bestiis; uestimenta uero et coopertoria Rexprouideat, presbyterum et libros Episcopi.

II. De successoribus regalivm beneficiorum. Consensimusigitur petitioni totius Senatus, ut unusquisque propriorum simul et donorumRegis dominetur, dum uiuit, excepto quod ad Episcopatum pertinet et Comitatum,ac post eius uitam filii simili domino succedant. Nec pro ullius causa reatusdetrimentum bonorum suorum patiatur quis, nisi consiliatus mortem Regis auttranditionem Regni fuerit, vel in aliam fugerit prouinciam; tunc uero bonaillius in Regiam ueniant potestatem. Ast siquis in consilio Regie mortis aut 13traditionisRegni legaliter inventus fuerit, ipse uero capitali subiaceat sententiae, bonauero illius filiis innocentibus inremota sint, remanentibus salvis.

III. De seruis et seruorum occisoribus. Si alicuiusseruus seruum alterius occiderit, senior homicide medietatem serui componatseniori interfecti, si potest; sin autem peracta una quadragesima venundeturseruus et pretium diuidatur.

IV. De liberatione eiusdem. Seruum liberari homicidam,si seniori placuerit, cum centum et X iuuencis aut redimat, aut tradat.

V. De libertate seruorum. Si quis alienis seruislibertatem acquirere nititur, quot servi erunt, totidem mancipia soluat exquibus due partes Regi, tercia seniori sernorum Rex autem ex sua parte terciamtribuat comiti.

VI. De furto seruorum. Si quis seruorum semel furtumcommiserit, reddat furtum et componat nasum V iuvencis, si potest; sin autemabscidatur. Si absciso naso iterum commiserit furtum, componat aures Viuvencis, si potest; sin autem absci(n)dantur.Si idem tercio furtum commiserit, careat uita.

VII. De furto liberorum. Si quis liberorum furtumcommiserit, hac lege componere decreuimus. Si semel, redimat se si potest; sinavtem venundetur. Si autem idem venundatus furtum commiserit, legibus seruorumsubiaceat.

Item de eodem. Si secundo, simili legi subiaceat. Siuero tercio, dispendio uite diiudicetur.

VIII. De compositione Regis. Si quis Comitum partemRegis defraudauerit, reddat fraudem et duplo componat.

IX. De iniusta appellatione. Si quis militum iudicium asuo Comite recte iudicatvm spernens Regem appellauerit, cupiens Comitem suvmreddere iniustum, sit debitor decem pensarum suo Comiti.

X. De violentia Comitis. Si quis Comitum inuenta aliquaocassione quid iniuste militi abstulerit, redddat, et insuper ex propriotantvm.

XI. De solutione menda(cii). Si quis autem militum,suum spontaneum donum dicens sibi ui ablatum mendax extiterit; ex hoc careat,insuper tantundem soluat 14XII.De iudicio gladii. Si quis gladio hominem occiderit, eodem gladio iuguletur.

XIII. De debilitatione membrorum. Si quis autem, gladioeuaginato alium quemlibet debilitauerit, vel in oculo, uel in pede, vel inmanu, consimile damnum sui corporis paciatur.

XIV. De adulatoribus. Si quis falsum testimonium veladulationis sermonem contra aliquos protulerit, tacereque cos deprecatusfuerit, ut astucia diaboli ad inuicem eos separet, soluat duas compositionesfallacis lingue pro reatu mendacii. Si uni soli adulatus fuerit, prineturlingua.

XV. Ne furis testimónium recipiatur. Si quis illorum,qui uulgo uduornich uocantur, furtum commiserit, lege diiudicetur; testimoniumautem eorum inter liberos non recipiatur.

(Explicit DecretumStephani Regis)

Jegyzet:Szent István törvényeinek eredeti szövegét 1846. dr. Wattenbach VilmosStájerhonban az admonti kolostor könyvtárában egy XII. századi kéziraticodexben fedezte fel. Ez előtt közönséges használásban a magyar törvényntárban(Corpus Juris Hungarici) létező szöveg volt, melyet a magyarországi törvényekIlosvai István egri nagyprépostnak saját kezével összeírt gyűjteményéből (ezenkézirat találtatik a bécsi császári udvari könyvtárban 8496. szám alatt) vettekZsámboki János (lásd Bonfiniusnak ez által készített 1581. frankfurtikiadásában a függeléket); s Mossóczy Zakár és Telegdi Miklós püspökök (Decrekta,Constitutiones et Articuli Regum Incl. Regni Ungariae stb. Nagyszombat, 1584.);kiket a magyar törvénytár későbbi kiadói követtek, Ilosvai István forrását egy,Mátyás király korában készült kéziratban találjuk, mely jelenleg szintén abécsi csász. udv. könyvtárában őriztetik (3455. sz. a.). S minthogy ezekenkivül is a XV. század második felénél régibb önálló kézirat, hol sz. Istvántörvényei még találhatók volnának, nem létezik; az admonti codex szövegét annálnagyobbra becsüljük, mert annak hitele a kritika legszigorúbb próbáját iskiállja. Eddigelé azt csak Endlicher István használta még (Die Gesetze desheiligen Stefan, Bécs, 1849.; és Rerum Hungaricarum Monumenta Arpadiana,Sangalli 1849. 310 l.) Kétségen kivül levén, hogy sz. Istvány törvényei hazánkköz- és jogtörténeti emlékei közt a legfontosabbak egyike; itt azokat lehetőlegtiszta és kritikailag pontos alakban igykeztünk közzétenni, a szöveget azadmonti kézirattal, melynek legnagyobb szorgalommal készített hű hasonmása aMagyar Tud. Akademia könyvtára bírtokában van, újonnan hasonlítván össze.